라틴어 문장 검색

quod tamen tolerabile est, quia non lunam, sed imaginem dixit lunae, quam a sole lumen accipere manifestum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 234)
Apertum et evidentem ita demum sustinet luna defectum, cum pleno lumine rotundata, solique contraria, ab eius orbe centum octoginta partibus (id est signo septimo) disparatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 7:2)
"me, quem luna solet deducere vel breve lumen candelae, cuius dispenso et tempero filum, contemnit, miserae cognosce prohoemia rixae, si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum, stat contra starique iubet:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III113)
[perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent] lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans, sive suam proprio iactat de corpore lucem, quidquid id est, nihilo fertur maiore figura quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:4)
Iam solis annuos cursus spatiis menstruis luna consequitur, cuius tenuissimum lumen facit proximus accessus ad solem, digressus autem longissimus quisque plenissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 50:1)
sive vaporiferas blandissima litora, Baias, enthea fatidicae seu visere tecta Sibyllae dulce sit Iliacoque iugum memorabile remo, seu tibi Bacchei vineta madentia Gauri Teleboumque domos, trepidis ubi dulcia nautis lumina noctivagae tollit Pharus aemula lunae, caraque non molli iuga Surrentina Lyaeo, quae meus ante alios habitator Pollius auget, Aenarumque lacus medicos Stabiasque renatas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 37)
Adspirant aurae in noctem nec candida cursus Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 2:2)
sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis sole repercussum aut radiantis imagine lunae omnia pervolitat late loca iamque sub auras erigitur summique ferit lacuaria tecti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 2:4)
non enim latet lunam suum propriumque habere lumen, sed esse uti speculum et ab solis impetu recipere splendorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장11)
ut luna accessu et recessu [suo] solis lumen accipiat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 178:3)
Crines ingenio suo flexi per totos se umeros effuderant, frons minima et quae radices capillorum retro flexerat, supercilia usque ad malarum scripturam currentia et rursus confinio luminum paene permixta, oculi clariores stellis extra lunam fulgentibus, nares paululum inflexae et osculum quale Praxiteles habere Dianam credidit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:23)
effigies sacrae divom Phrygiique Penates, quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis extuleram, visi ante oculos adstare iacentis in somnis, multo manifesti lumine, qua se plena per insertas fundebat luna fenestras;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 10:2)
et duos priores solem ac lunam intellegi volunt, quod sol auctor spiritus caloris ac luminis humanae vitae genitor et custos est, et ideo nascentis δαίμων, id est deus, creditur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 17:2)
lucentemque globum lunae ideo usus est participio, ut ostendat eam suum lumen non habere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7251)
'lunae' autem 'labores' dicit, cum amittit lumen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4787)

SEARCH

MENU NAVIGATION