라틴어 문장 검색

denique cum meritis impleveris omnia, Caesar, pars mihi de multis una canenda fuit, utque trahunt oculos radiantia lumina solis, traxissent animum sic tua facta meum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1147)
inlevit caecos oculos et lumina limo reddidit umectam sacro sputamine terram contrectans digitis:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3226)
Pervigiles pastorum oculos vis luminis inplet angelici natum celebrans de virgine Christum.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Ab Angelis pastores admoniti1)
Ad haec vates vi denique multa ardentes oculos intorsit lumine glauco et graviter frendens sic fatis ora resolvit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:24)
monstra superavit prius quam nosse posset, gemina cristati caput angues ferebant ora, quos contra obvius reptabat infans igneos serpentium oculos remisso lumine ac placido intuens;
(세네카, Hercules Furens 3:8)
Illud in his rebus vitium vehementer inesse effugere errorem vitareque praemetuenter, lumina ne facias oculorum clara creata, prospicere ut possimus, et ut proferre queamus proceros passus, ideo fastigia posse surarum ac feminum pedibus fundata plicari, bracchia tum porro validis ex apta lacertis esse manusque datas utraque [ex] parte ministras, ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 27:1)
huic non una modo caput ornans stella relucet, verum tempora sunt duplici fulgore notata e trucibusque oculis duo fervida lumina flagrant atque uno mentum radianti sidere lucet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 107:2)
Figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo eruiturque oculos, quorum pars cornibus haeret, pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 30:3)
est invisibilis donum Patris edere natum visibilem, per quem valeat Pater ipse videri, nec solis sanctorum oculis, sed lumine cassis caecorum;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 348)
hunc lumine adempto effossisque oculis velut in caligine noctis caecum errare sinit perque offensacula multa ire, nec oppositum baculo temptare periclum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1129)
ego vero haec lumina orationis velut oculos quosdam esse eloquentiae credo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 217:1)
Si quando in memet reversus prophetam legere coepissem, sermo horrebat incultus, et quia lumen caecis oculis non videbam, non oculorum putabam culpam esse, sed solis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:4)
'lumine' autem pro luminibus, id est oculis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1532)
tendens ardentia lumina quod est manuum oculis dedit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4051)
Crines ingenio suo flexi per totos se umeros effuderant, frons minima et quae radices capillorum retro flexerat, supercilia usque ad malarum scripturam currentia et rursus confinio luminum paene permixta, oculi clariores stellis extra lunam fulgentibus, nares paululum inflexae et osculum quale Praxiteles habere Dianam credidit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION