라틴어 문장 검색

in hoc tamen nulla uilitate plebescat, nullos reprehensionis morsus sustineat, quod modernorum redolet ruditatem, qui et ingenii preferunt florem et diligentie efferunt dignitatem, cum pigmea humilitas excessui superposita giganteo, altitudine gigantem preueniat et riuus a fonte scaturiens in torrentem multiplicatus excrescat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:5)
Illic picture ridens lasciuia ludit, Scemate sub uario monstrans quid musica possit, Que sint uincla, quibus compaginet omnia nodis, Que species artis, que musica colligit horas, Distinguit menses, locat anni tempora, cogit Excursus, elementa ligat iungitque planetas, Astra mouet uariasque uices que musica nectit, Corporis humani partes mundumque minorem Ordinat et specie mundi melioris honorat, Vt sic pigmeus fraterculus esse gigantum Maiorisque minor mereatur ymagine pingi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:9)
Se celum terre conformat, cedrus ysopo, Ipse gigas nano, fumo lux, diues egeno, Egroto sanus, seruo rex, purpura sacco.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:10)
Illic perca, spermatis jaculis loricata, aquatilis lupi minus abhorrebat insultus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:137)
Illic lupus, latitando, [0438B] furis usurpabat officium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:156)
Quo Phoebus noctem propriis depauperat horis, Pigmaeusque dies incipit esse gigas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:19)
Petrus vero et omnis manus illius, quae evadere potuit, per opacum et spatiosum nemus, pars per abrupta montium, pars per [0398B] deserta noca dispersi, ut oves a lupis fugam maturabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 26:8)
Quos ferociter inclamantes aggrediuntur, sagitta perforantes trans caput et latus et viscera, universos, ut lupi oves, laniantes et fuga dispergentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 106:3)
Oppressi siquidem viribus Turcorum, et fraude astutorum hominum circumventi, comitatus Boemundi in miserum et anxium globum, quasi oves inter lupos [0509D] periturae, cogebantur, nec ultra reniti valebant, sed in proximo erat, ut morituri undique ab infidelibus turmis involverentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 100:6)
Epulatio sine amico leonis ac lupi vita est."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 7:6)
Sicut communicabit lupus agno aliquando, siccomunicatio peccatorum iusto.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:34)
Nam sine amico epulatio bene leonis ac lupi vita est."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 3:5)
Fili, ne dimittas pro futuris praesentia, ne forsan perdas utrumque, sicut evenit lupo de bobus promissis a rustico. [p. 32]
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 152:2)
XXIII. Exemplum de aratore et lupo iudicioque vulpis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 153:1)
Lupi vos comedant!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION