라틴어 문장 검색

Lydia tam laxa est, equitis quam culus aheni, Quam celer arguto qui sonat aere trochus, Quam rota transmisso totiens inpacta petauro, Quam vetus a crassa calceus udus aqua, Quam quae rara vagos expectant retia turdos, Quam Pompeiano vela negata noto, Quam quae de pthisico lapsa est armilla cinaedo, Culcita Leuconico quam viduata suo, Quam veteres bracae Brittonis pauperis, et quam Turpe Ravennatis guttur onocrotali.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXI1)
Texta rosis fortasse tibi vel divite nardo, At mihi de turdis facta corona placet.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LI Turdorum decuria1)
Inter aves turdus, si quid me iudice certum est, Inter quadripedes mattea prima lepus.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XCII Lepores1)
plerumque enim genus relicta specialitate a generali sumimus, ut si dicas 'bona turdus' referendo ad avem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 46213)
Tereus in upupam, Itys in fassam, Procne in hirundinem, Philo- mela in lusciniam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 787)
per dumos vero acalanthis, quam alii lusciniam esse volunt, alii vero carduelim, quae spinis et carduis pascitur, ut inde etiam apud Graecos acalanthis dicta sit ab acanthis, id est spinis, quibus pascitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3382)
luscinia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5104)
deinde Carbones et Turdi insequuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 21 3:10)
Ceterum ad scindendum aprum non ille Carpus accessit, qui altilia laceraverat, sed barbatus ingens, fasciis cruralibus alligatus et alicula subornatus polymita, strictoque venatorio cultro latus apri vehementer percussit, ex cuius plaga turdi evolaverunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 40:5)
Singulae enim gallinae altiles pro turdis circumlatae sunt et ova anserina pilleata, quae ut comessemus, ambitiosissime a nobis Trimalchio petiit dicens exossatas esse gallinas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:2)
Interim puer Alexandrinus, qui caldam ministrabat, luscinias coepit imitari clamante Trimalchione subinde:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 68:5)
Nec ullus tot malorum finis fuisset, nisi epidipnis esset allata, turdi siliginei uvis passis nucibusque farsi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:15)
Habebat puer mannulos multos et iunctos et solutos, habebat canes maiores minoresque, habebat luscinias psittacos merulas:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 3:2)
Accepi pulcherrimos turdos, cum quibus parem calculum ponere nec urbis copiis ex Laurentino nec maris tam turbidis tempestatibus possum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 2 1:1)
quin etiam turdoque licet missaque columba
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION