라틴어 문장 검색

condiditque lustrum quo censa sunt civium quinquagies novies centena octoginta quattuor milia septuaginta duo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장12)
at Silanus insidiarum nescius ac forte eo anno praetor, repente per edictum Vitellii ordine senatorio movetur, quamquam lecto pridem senatu lustroque condito.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 4장5)
ac forte quinquennale ludicrum secundo lustro celebrabatur, ab oratoribusque praecipua materia in laudem principis adsumpta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 2장4)
nec aliud sequenti quadriduo, quod medium inter adoptionem et caedem fuit, dictum a Pisone in publico factumve.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장5)
ipse diu exul, quadriduo Caesar, properata adoptione ad hoc tantum maiori fratri praelatus est ut prior occideretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장3)
per quadriduum Cremona suffecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장9)
tribuniciam potestatem perpetuam recepit, in qua semel atque iterum per singula lustra collegam sibi cooptauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 5:1)
cum lustrum in campo Martio magna populi frequentia conderet, aquila eum saepius circumuolauit transgressaque in uicinam aedem super nomen Agrippae ad primam litteram sedit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 97장 1:2)
quo animaduerso uota, quae in proximum lustrum suscipi mos est, collegam suum Tiberium nuncupare iussit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 97장 1:3)
tunc Campaniae ora proximisque insulis circuitis Caprearum quoque secessui quadriduum impendit remississimo ad otium et ad omnem comitatem animo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 1:1)
quin et pertinacius retinentibus, cibo per quadriduum abstinuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 10장 2:4)
ac non multo post lege per consules lata, ut prouincias cum Augusto communiter administraret simulque censum a[u]geret, condito lustro in Illyricum profectus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 21장 1:1)
exiit opinio post scaenicas coronas proximo lustro descensurum eum ad Olympia[m] inter athletas;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 53장 1:2)
Quadriduum per vastas solitudines absumptum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 16:1)
itaque ad satietatem quoque copia commeatuum instructus quadriduo in eodem loco substitit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION