라틴어 문장 검색

Primum omnium id visum esse dicebant Probo, quod aput Homerum quidem virgo Nausicaa, ludibunda inter familiares puellas in locis solis, recte atque commode confertur cum Diana venante in iugis montium inter agrestes deas, nequaquam autem conveniens Vergilium fecisse, quoniam Dido in urbe media ingrediens inter Tyrios principes cultu atque incessu serio, instans operi, sicut ipse ait, regnisque futuris, nihil eius similitudinis capere possit, quae lusibus atque venatibus Dianae congruat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 15:1)
Hoc aere conlecto, quasi manuario, cenula curabatur omnibus qui eum lusum luseramus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIII 5:1)
10. Rex, cum de obsidione Exoniae per Perkinum nuncium accepisset, lusu rem exceipt, aiens ad eos qui circa eum erant regem nebulonem in Angliam occidentalem appulisse, seque iam tandem in spe esse honore conspectus eius fruendi, quod hactenus facere nequiverat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 10:1)
quarum pleraeque magis sunt lusus naturae quam seriae alicujus utilitatis versus scientias.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 288:4)
Sic et istiusmodi homines, quando ingentia quaedam in se susceperunt turpissimeque in iis defecerunt, tamen (si ad ipsum audaciae culmen pervenerunt) lusu rem excipient et se vertent, et nihil aliud.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:33)
Globulorum lusus calculo et renibus salubris, sagittatio pulmonibus et thoraci;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:35)
Vinum omnino ad se importari non patiuntur, quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 2장6)
Si nimius est, corpus effeminat, nervos emollit, stomachum solvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장16)
lecto etiam et conclavi cultiore, lusu, ioco, ludis, lascivia, per quae mens exhilaretur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장21)
Si nimius est, corpus effeminat, neruos emollit, stomachum soluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 6:1)
lecto etiam et conclaui cultiore, lusu, ioco, ludis, lasciuia, per quae mens exhilaretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 5:3)
Si nimius est, corpus effeminat, nervos mollit, stomachum solvit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque. 6:1)
lecto etiam, et conclavi cultiore, lusu, joco, ludis, lascivia, per quae mens exhilaretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 5:4)
trabeata per urbes ostentatur anus titulumque effeminat anni.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:4)
haec et belligeros exercuit area lusus, armatos haec saepe choros, certaque vagandi textas lege fugas inconfusosque recursus et pulchras errorum artes iucundaque Martis cernimus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:269)

SEARCH

MENU NAVIGATION