라틴어 문장 검색

nam ne in pace quidem vultu mitiore mansuescunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 4:4)
Nullum profundum mare, nullum vastum fretum et procellosum tantos ciet fluctus, quantos multitudo motus habet, utique si nova et brevi duratura libertate luxuriat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 13:1)
Habeat sibi Roma suos tumultos, harena saeviat, circus insaniat, theatra luxurient, et quia de nostris dicendum est, matronarum cotidie visitetur senatus:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:9)
Quomodo enim laetae segetes et uberes agri interdum culmis aristisque luxuriant, ita praeclara ingenia et mens plena virtutibus in variarum artium redundat elegantiam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:8)
Tunc rudis et Graias mirari nescius artes urbibus eversis praedarum in parte reperta magnorum artificum frangebat pocula miles, ut phaleris gauderet equus caelataque cassis Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae imperii fato, geminos sub rupe Quirinos, ac nudam effigiem clipeo venientis et hasta pendentisque dei perituro ostenderet hosti, ponebant igitur Tusco farrata catino:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI35)
Cato inexpiabili odio delendam esse Carthaginem, et cum de alio consuleretur, pronuntiabat, Scipio Nasica servandam, ne metu ablato aemulae urbis luxuriari felicitas inciperet;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 4:4)
et quo mixta putes magis aspera levibus esse principiis, unde est Neptuni corpus acerbum, est ratio secernendi seorsumque videndi, umor dulcis ubi per terras crebrius idem percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:25)
inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli temptabant fructusque feros mansuescere terra cernebant indulgendo blandeque colendo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 46:3)
pingue et floridum in quo Plinius Secundus quondam et nunc nullo veterum minor noster Symmachus luxuriatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 7:5)
quia, velut paucae litterae mutae dispersae inter multas vocales in societatem vocis facile mansuescunt, ita rariores inperiti gaudentes consortio peritorum aut consonant, si qua possunt, aut rerum talium capiuntur auditu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 9:4)
Nullus semel ore receptus Pollutas patitur sanguis mansuescere fauces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:21)
Sic, ubi desuetae silvis in carcere clauso Mansuevere ferae, et vultus posuere minaces, Atque hominem didicere pati:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:72)
quod luxuriaris, Apici.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXXIX6)
Cedro nunc licet ambules perunctus Et frontis gemino decens honore Pictis luxurieris umbilicis, Et te purpura delicata velet, Et cocco rubeat superbus index.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, II5)
Cernis, ut Ausonio similis tibi pompa macello Pendeat et quantus luxurietur honos?
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXII5)

SEARCH

MENU NAVIGATION