라틴어 문장 검색

iam strident ignes, iam follibus atque caminis ardet adoratum populo caput et crepat ingens Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda fiunt urceoli pelves sartago matellae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X19)
Nunc si depositum non infitietur amicus, si reddat veterem cum tota aerugine follem, prodigiosa fides et Tuscis digna libellis, quaeque coronata lustrati debeat agna.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII22)
grande operae pretium est, ut tenso folle reverti inde domum possis tumidaque superbus aluta.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV97)
permanat calor argentum penetraleque frigus, quando utrumque manu retinentes pocula rite sensimus infuso lympharum rore superne.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:7)
Dic corpus properet fluviali spargere lympha.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 7:3)
Ventris enim duo sunt orificia, quorum superius erectum recipit devorata et in follem ventris recondit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 17:1)
- Seu lentum ceroma teris tepidumve trigona, Sive harpasta manu pulverulenta rapis, Plumea seu laxi partiris pondera follis, Sive levem cursu vincere quaeris Athan - Ne madidos intret penetrabile frigus in artus, Neve gravis subita te premat Iris aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIX2)
Non pila, non follis, non te paganica thermis Praeparat, aut nudi stipitis ictus hebes, Vara nec in lento ceromate bracchia tendis, Non harpasta vagus pulverulenta rapis, Sed curris niveas tantum prope Virginis undas, Aut ubi Sidonio taurus amore calet.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXII3)
Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae, Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto, Quodque viret Iani mense nec alget holus, Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis, Quaeque gerit similes candida turris aves, Munera sunt dominae:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXI1)
Colliget et referet laxum de pulvere follem, Et si iam lotus, iam soleatus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXII3)
Haec quae difficili turget paganica pluma, Folle minus laxast et minus arta pila.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XLV Pila paganica1)
dant manibus famuli lymphas humilis character, qui ἰσχνο`σ dicitur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7011)
spargere lympha sacrificantes diis inferis aspergebantur aqua, ut spargens rore levi et ramo felicis olivae;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6352)
date lymphis date lymphas ut vulnera abluam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6831)
prius tamen voluit ablui cruorem cum ait 'date vulnera lymphis abluam'. plenius tamen infra ait 'semianimemque sinu germanam' usque 'veste cruorem', ut tamquam in veste pura legitimo ritu morti data haberetur, quae quod sacratum crinem habuerit, vitae fuerit inmorata:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6838)

SEARCH

MENU NAVIGATION