라틴어 문장 검색

Extremum Tanain si biberes, Lyce, saevo nupta viro, me tamen asperas porrectum ante foris obicere incolis plorares Aquilonibus audis, quo strepitu ianua, quo nemus inter pulcra satum tecta remugiat ventis et positas ut glaciet nives puro numine Iuppiter?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 101)
o quantus instat navitis sudor tuis tibique pallor luteus et illa non virilis heiulatio preces et aversum ad Iovem, Ionius udo cum remugiens sinus Noto carinam ruperit opima quodsi praeda curvo litore porrecta mergos iuverit, libidinosus immolabitur caper et agna Tempestatibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 107)
trino remugit, saepe simulacris domus
(세네카, Thyestes 690:1)
te quoque enim non esse rudem testatur in astris lyncibus ad caelum vecta Ariadna tuis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 176)
lyncis et arma mirantem gravioris eri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권120)
effrenae dextra laevaque secuntur lynces, et uda mero lambunt retinacula tigres, post exsultantes spolia armentalia portant seminecesque lupos scissasque Mimallones ursas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권297)
clipei penetrabile textum pallentes hederae Nysaeaque serta coronant, candida pampineo subnectitur instita pilo, crine latent umeri, crescunt lanugine malae, et rubet imbellis Tyrio subtemine thorax, bracchiaque in manicis et pictae vincula plantae carbaseique sinus, et fibula rasilis auro Taenariam fulva mordebat iaspide pallam, quam super a tergo velox corytus et arcus pendentesque sonant aurata lynce pharetrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권318)
illius insanis ululatibus ipse remugit Enceladus ruptoque vias inluminat igni:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권127)
ut modo conubiis taurus saltuque recepto cum posuit pugnas, alio si forte remugit bellatore nemus, quamquam ora et colla cruento imbre madent,novus arma parat campumque lacessens dissimulat gemitus et vulnera pulvere celat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권297)
his raptim actis, memor Aetolici iunctique cum eo Romani belli per Pelagoniam et Lyncum et Bottiaeam
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 353:3)
ad Lyncum stativa posuit prope flumen Bevum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 377:3)
inde Villio dimisso paucos moratus dies, dum se copiae ab Corcyra adsequerentur, consilium habuit, utrum recto itinere per castra hostium vim facere conaretur, an ne temptata quidem re tanti laboris ac periculi per Dassaretios potius Lyncumque tuto circuitu Macedoniam intraret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 104:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION