라틴어 문장 검색

te quoque enim non esse rudem testatur in astris lyncibus ad caelum vecta Ariadna tuis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 176)
"sed perdita cernens terrarum spatia princeps iam Maximus, unum quod fuit in rebus, peditumque equitumque magistrum te sibi, Avite, legit, collati rumor honoris invenit agricolam, flexi dum forte ligonis exercet dentes vel pando pronus aratro vertit inexcoctam per pinguia iugera glaebam, sic quondam ad patriae res fractas pauper arator, Cincinnate, venis veterem cum te induit uxor ante boves trabeam dictatoremque salignae excepere fores atque ad sua tecta ferentem quod non persevit, turpique e fasce gravata vile triumphalis portavit purpura semen."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 161)
gloria nota casae, foribus simulata salignis hospitis arma dei, parvoque ostenditur arvo, robur ubi et laxos qua reclinaverit artus ilice, qua cubiti sedeant vestigia terra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권65)
lyncis et arma mirantem gravioris eri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권120)
effrenae dextra laevaque secuntur lynces, et uda mero lambunt retinacula tigres, post exsultantes spolia armentalia portant seminecesque lupos scissasque Mimallones ursas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권297)
clipei penetrabile textum pallentes hederae Nysaeaque serta coronant, candida pampineo subnectitur instita pilo, crine latent umeri, crescunt lanugine malae, et rubet imbellis Tyrio subtemine thorax, bracchiaque in manicis et pictae vincula plantae carbaseique sinus, et fibula rasilis auro Taenariam fulva mordebat iaspide pallam, quam super a tergo velox corytus et arcus pendentesque sonant aurata lynce pharetrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권318)
his raptim actis, memor Aetolici iunctique cum eo Romani belli per Pelagoniam et Lyncum et Bottiaeam
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 353:3)
ad Lyncum stativa posuit prope flumen Bevum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 377:3)
inde Villio dimisso paucos moratus dies, dum se copiae ab Corcyra adsequerentur, consilium habuit, utrum recto itinere per castra hostium vim facere conaretur, an ne temptata quidem re tanti laboris ac periculi per Dassaretios potius Lyncumque tuto circuitu Macedoniam intraret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 104:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION