라틴어 문장 검색

qui quamquam sibi vindicare summum possit iure locum, tamen necesse est illam vincere quae parit parentes, salve, Narbo potens salubritate, urbe et rure simul bonus videri, muris, civibus, ambitu, tabernis, portis, porticibus, foro, theatro, delubris, capitoliis, monetis, thermis, arcubus, horreis, macellis, pratis, fontibus, insulis, salinis, stagnis, numine, merce, ponte, ponto;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium11)
igitur nunc in ista non modo personarum sed etiam ordinum partiumque laetitia Transalpino tuo latere conducibilius visum, quippe cum hoc ipso tempore, quo haec mihi exarabantur, vix per omnia theatra macella, praetoria fora, templa gymnasia Thalassio Fescenninus explicaretur, atque etiam nunc e contrario studia sileant negotia quiescant iudicia conticescant, differantur legationes vacet ambitus et inter scurrilitates histrionicas totus actionum seriarum status peregrinetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 10:3)
Itaque non sine foro, non sine macello, non sine balneis, tabernis, officinis, stabulis, nundinis vestris ceterisque commerciis cohabitamus in hoc saeculo.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 2:1)
secutae defectionem earum Hybla et Macella sunt et ignobiliores quaedam aliae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 304:3)
locaverunt inde reficienda quae circa forum incendio consumpta erant septem tabernas, macellum, atrium regium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 179:1)
coracesium eo tempore Antiochus operibus oppugnabat, Zephyrio et Solis et Aphrodisiade et Coryco et superato Anemurio - promunturium id quoque Ciliciae est - Selinunte recepto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 255:1)
deinde, ut lenita paulum vis venti est, ad Corycum portum, qui super Cissuntem est, conati sunt traicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 489:2)
Antiochus post navalem ad Corycum pugnam cum totam hiemem liberam in apparatus terrestres maritimosque habuisset, classi maxume reparandae, ne tota maris possessione pelleretur, intentus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 81:1)
ibi noctem unam morati postero die Corycum promunturium tenuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 139:2)
dilata re - ita enim placuit - Corycum unde venerant traiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 148:1)
inter Myonnesum et Corycum promunturium erant, cum hostem conspexere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 335:2)
apud emporium atque in macello, in palaestra atque in foro, in medicinis, in tonstrinis, apud omnis aedis sacras sum defessus quaeritando:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 13)
Heus, Pythodice, sequere propere me ad macellum strenue.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 2162)
venio ad macellum, rogito pisces:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 82)
quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient, nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi, dicant, in mari communi captos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 392)

SEARCH

MENU NAVIGATION