라틴어 문장 검색

Deinde interposita hora macerati ervi quattuor libras obiciunt, aliaque potione prohibent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 2:4)
Veterem tussim sanant duae librae hyssopi macerati sextariis aquae tribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 10장 1:4)
Quae quoniam perniciosa sunt, custodiendum est, ut cum ab opere boves redierint adhuc aestu-antes anhelantesque, vino aspergantur, et offae adipis faucibus eorum inserantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 13장 3:1)
Ferro palatum prodest et sauciare, ut sanguis profluat, et exemptum valvulis ervum maceratum, viridemque frondem, vel aliud molle pabulum, dum sanetur, praebere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 2:2)
Itaque et fetae cytisus viridiset torrefactum hordeum,maceratumque ervum praebetur, et tener vitulus torrido molitoque milio et permixto cum lacte salivatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 5:1)
aut si iam tali vitio laborant, lupini semicrudi conteruntur, et offae salivati more faucibus ingeruntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 25장 1:3)
Potest etiam cum arida fleo et ervo conteri herba Santonica, et formata in offam, sicut salivatum demitti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 25장 1:4)
Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est aqua conspersa et subacta, formantur offae, quibus aves saginantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 3:1)
Hieme tamen offae panis vino madcfactae, sicut etiam palumbos, celerius opimant quam ceteri cibi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 2:5)
Sunt qui hordeum maceratum incubantibus apponant, nec patiantur matrices saepius nidum relinquere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 10:1)
Deinde pullis excusis primis quinque diebus polentam vel maceratum far,sicut pavonibus obiciunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 10:2)
Siquando tamen hiemis saevitia non patitur eius generis escam dari, vel sordidi panis offae, vel siqua sunt temporis poma concisa praebentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 15:1)
Itemque Punicum cicer, vel hoc vermiculum,nec minus hordeum, et cicercula condita ex horreo promantur, et aqua caelesti macerata obiciantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 8:4)
quam Theodorus Gadareus rhetoricae praeceptor et perspexisse primus sagaciter et assimilasse aptissime uisus est, subinde in obiurgando appellans eum πηλο`ν αἵματι πεφυραμένον, id est lutum a sanguine maceratum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 57장 1:2)
ad quem monstratum a peritis Polystratus Macedo siti maceratus accessit аc, dum galea haustam aquam sorbet, tela iumentorum deficientium corporibus infixa conspexit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION