라틴어 문장 검색

" Loquere Aaron et filiis eius: Ista est lex sacrificii pro peccato: in loco, ubi mactatur holocaustum, mactabitur coram Domino: sanctum sanctorum est.
“아론과 그의 아들들에게 이렇게 일러라. ‘속죄 제물에 관한 법은 다음과 같다. 속죄 제물은 번제물을 잡는 곳, 곧 주님 앞에서 잡는다. 이 제물은 가장 거룩한 것이다. (불가타 성경, 레위기, 6장18)
Mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illum super altare; mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt; immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem.
사람들이 소를 잡고, 사제들은 그 피를 받아 제단에 뿌렸다. 또 숫양을 잡아 그 피를 제단에 뿌리고, 어린양도 잡아 그 피를 제단에 뿌렸다. (불가타 성경, 역대기 하권, 29장22)
infans raptus a matris uberibus, ut maior esset heiulatus trucidabatur coram maternis obtutibus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:14)
"Video quod tuae fortunationis eventus ad haec te loca voluit adducere morti, ubi plus quam mille mea dextra trucidavit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 15:2)
Saepe improvisas mactabat, saepe juvabat Diripere aut nidum, aut ulcisci in prole parentem.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 4:4)
sacerdotes arguens proditionis, pro sola suspicione trucidat;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:9)
Alii, qui in vertice montis liberari sperabant, ab insequentibus peregrinis trucidati sunt, alii, a cacumine montis praecipitati, in ipsius Danubii undis absorpti sunt, sed plures navigio elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:15)
Qui illico septem ratibus invecti, septem naviculas Pincenariorum submerserunt cum inhabitantibus, septem tantum vivos captivantes, quos in praesentiam Petri adductos ex praecepto illius trucidaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:12)
Sed Turci, qui foris erant, exeuntes et fugientes ense trucidabant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:11)
mulieres pariter trucidaverunt, pueros teneros cujusque aetatis et sexus in ore gladii percusserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 56:6)
et exsules Judaeos, licet Christo contrarios, pecuniae avaritia magis quam pro justitia Domini gravi caede [0410B] mactaverant, cum justus judex sit Dominus, et neminem invitum aut coactum ad jugum fidei catholicae jubeat venire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:14)
Dux Godefridus et Boemundus, non equo tardantes, laxis frenis per medios hostes advolant, hos lanceis perforantes, hos ab equis dejicientes et socios saepe hortantes, ad trucidandos hostes virili admonitione consolantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:11)
Turci quidem castra nostra irruperunt, et per vallem, quae dicitur Ozellis vel terribilis, descendentes ad vallem Degorganhi peregrinos trucidare non cessant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 80:5)
hortatur socios, circumquaque concurrentes ut feriant et trucident, et ab insecutione illorum nunquam retardari aut manus continere videantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:8)
Nec mora, deinceps commistis copiis, tentoria communi consensu pariter ante urbis moenia reponunt, et ex praeda, quam contraxerant ex montanis et regione in bobus et armentis, cibos mactant, et parant, ignique apponunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION