라틴어 문장 검색

Quod si tamen pestis permanserit, sunt qui micas alii tepido madefaciunt oleo et'faucibus inserant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 21:1)
Alexandriae circa oppugnationem pontis eruptione hostium subita conpulsus in scapham pluribus eodem praecipitantibus, cum desilisset in mare, nando per ducentos passus euasit ad proximam nauem, elata laeua, ne libelli quos tenebat madefierent, paludamentum mordicus trahens, ne spolio poteretur hostis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 64장 1:1)
quibus quidem uolgo pro spongiis dicebatur uti, quod quasi et siccos madefaceret et exprimeret umentis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 16장 2:3)
nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla, alta Polyxenia madefient caede sepulcra, quae, velut ancipiti succumbens victima ferro, proiciet truncum submisso poplite corpus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 22:1)
sed nescio quae proprietas, quam Graeci ἰδίωμα vocant, et quaedam natura inest lumini quod de ea defluit, quae humectet corpora et velut occulto rore madefaciat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 21:2)
Si te sportula maior ad beatos Non corruperit, ut solet, licebit De nostro, Matho, centies laveris.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLII1)
invenimus etiam apud antiquiores, inbuere esse non inchoare, sed perfundere et madefacere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 86)
Protinus inbutum caelesti nectare corpus dilicuit terramque suo madefecit odore:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:8)
Emathiique iterum madefient caede Philippi, et magnum Siculis nomen superabitur undis, Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata, servitura suo Capitolia nostra Canopo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 73:10)
Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam finem adventabant, levi cum sanguine Nisus labitur infelix, caesis ut forte iuvencis fusus humum viridisque super madefecerat herbas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 13:7)
Miserarum est neque amori dare ludum neque dulci mala vino lavere, aut exanimari metuentis patruae verbera linguae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 121)
quique trium quondam puerorum in fauce sonasti, quos in Chaldaei positos fornace tyranni roscida combusto madefecit flamma camino;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum6)

SEARCH

MENU NAVIGATION