라틴어 문장 검색

itaque ut laevam involvere toga et incingi paene furiosum est, sinum vero in dextrum humerum ab imo solutum ac delicatum, fiuntque adhuc peius aliqua, ita cur laxiorem sinistro brachio non subiiciamus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 293:1)
Incerta qualis entheos gressus tulit cum iam recepto maenas insanit deo Pindi nivalis vertice aut Nysae iugis, talis recursat huc et huc motu effero, furoris ore signa lymphati gerens, flammata facies spiritum ex alto citat, proclamat, oculos uberi fletu rigat, renidet:
(세네카, 메데아 7:3)
Praefatae ante meos manes animamque precatae perfusaeque pias ante liquore manus, pars quae sola mei superabit corporis, ossa incinctae nigra candida ueste legent et primum annoso spargent collecta lyaeo, mox etiam niueo lacte parent, post haec carbaseis umorem tollere uelis atque in marmorea ponere sicca domo.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 29)
ad id faciendum C. Fabius Dorsuo Gabino cinctu incinctus sacra manibus gerens cum de Capitolio descendisset, per medias hostium stationes egressus nihil ad vocem cuiusquam terroremve motus in Quirinalem collem pervenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 490:2)
ipse incinctus cinctu Gabino, armatus in equum insiluit ac se in medios hostes immisit, conspectus ab utraque acie, aliquanto augustior humano visu, sicut caelo missus piaculum omnis deorum irae, qui pestem ab suis aversam in hostes ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 129:2)
qui cum eadem ferme de iure patrum ac plebis quae pro lege Licinia quondam contraque eam dicta erant cum plebeiis consulatus rogabatur disseruissent, rettulisse dicitur Decius parentis sui speciem, qualem eum multi qui in contione erant viderant, incinctum Gabino cultu super telum stantem, quo se habitu pro populo ac legionibus Romanis devovisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 78:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION