라틴어 문장 검색

Corpora enim qui credit caelitus posse labi, profanus merito iudicatur, et demens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 5:2)
nam, ut meministi, dies abhinc quintus an sextus est, cum me causam pro uxore mea Pudentilla aduersus Granios agere aggressum de composito necopinantem patroni eius incessere maledictis et insimulare magicorum maleficiorum ac denique necis Pontiani priuigni mei coepere.
(아풀레이우스, 변명 1:5)
sed quid ad magica maleficia, quod ego pueros Scriboni Laeti, amici mei, carmine laudaui?
(아풀레이우스, 변명 9:3)
mitto enim dicere alta illa et diuina Platonica, rarissimo cuique piorum ignara, ceterum omnibus profanis incognita:
(아풀레이우스, 변명 11:1)
quod si neque habere utendi argumentum est neque non utendi non habere et speculi non tam possessio culpatur quam inspectio, illud etiam doceas necesse est, quando et quibus praesentibus in speculum inspexerim, quoniam, ut res est, magis piaculum decernis speculum philosopho quam Cereris mundum profano uidere.
(아풀레이우스, 변명 12:12)
quod quidem uelim mihi respondeas, qui potuerim ex uno tris manu mittere, nisi si et hoc magicum est.
(아풀레이우스, 변명 16:3)
nunc, si uidetur, credamus Aemiliano solere pisces etiam ad magicas potestates adiutare.
(아풀레이우스, 변명 30:2)
et fortasse an peracute repperisse uobis uidebamini, ut quaesisse me fingeretis ad illecebras magicas duo haec marina, ueretillam et uirginal;
(아풀레이우스, 변명 32:5)
permittite, si operaest, quaedam legi de magicis meis, ut sciat me Aemilianus plura quam putat quaerere et sedulo explorare.
(아풀레이우스, 변명 34:6)
iam me clamabis magica nomina Aegyptio uel Babylonico ritu percensere:
(아풀레이우스, 변명 36:6)
aiunt mulierem magicis artibus, marinis illecebris a me petitam eo in tempore, quo me non negabunt in Gaetuliae mediterraneis montibus fuisse, ubi pisces per Deucalionis diluuia repperientur.
(아풀레이우스, 변명 39:14)
scierunt et ipsi argumentum piscarium futile et nihil futurum, praeterea nouitatem eius ridiculam, (quis enim fando audiuit ad magica maleficia disquamari et exdorsari piscis solere?
(아풀레이우스, 변명 40:2)
Trallibus de euentu Mithridatici belli magica percontatione consultantibus puerum in aqua simulacrum Mercuri contemplantem quae futura erant CLX uersibus cecinisse.
(아풀레이우스, 변명 40:9)
an occultum non est et magicum est?
(아풀레이우스, 변명 45:5)
XV serui sacrum magicum participant quasi XV uiri sacris faciundis creati?
(아풀레이우스, 변명 45:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION