라틴어 문장 검색

quo magis mihi etiam aut testis esse potes nullam esse artem salis aut, si qua est, eam tu potissimum nos docere.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 216:5)
quod quo magis intellegi posset, fingere animo iubebat tanta incitatum aliquem voluptate corporis, quanta percipi posset maxima;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 53:2)
vide, quaeso, igitur ea quae restant et explora cum istis et, si putabis opus esse et si istis placebit, quo magis factum nostrum Caesar probet quasi de suorum sententia factum, adhibeantur Trebonius, Pansa, si qui alii, scribantque ad Caesarem me quicquid fecerim de sua sententia fecisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 6 6:7)
quo magis cotidie ex litteris nuntiisque bellum magnum esse in Syria cognosco, eo vehementius a te pro nostra necessitudine contendo ut mihi M. Anneium legatum primo quoque tempore remittas ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 57 1:1)
Quo magis sunt Herodotus Thucydidesque mirabiles;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 12장 2:3)
Nam quo magis intendam limam tuam, confitebor et ipsum me et contubernales ab editione non abhorrere, si modo tu fortasse errori nostro album calculum adieceris.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 5:2)
Quo magis te cui vacat hortor, cum in urbem proxime veneris - venias autem ob hoc maturius -, illi te expoliendum limandumque permittas.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 11:2)
Haec tibi exposui, quo magis scires, quantum esset ille mihi ego tibi debiturus, si praediolum istud, quod commendatur his dotibus, tam salubriter emerit ut paenitentiae locum non relinquat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 4:2)
Haec tibi sedulo exposui, quo magis scires, quam multa unus mihi et quam iucunda ministeria praestaret.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 4:1)
Quo magis quosdam e numero nostro improbavi, qui modo ad Celsum modo ad Nepotem, prout hic vel ille diceret, cupiditate audiendi cursitabant, et nunc quasi stimularent et accenderent, nunc quasi reconciliarent ac recomponerent, frequentius singulis, ambobus interdum propitium Caesarem ut in ludicro aliquo precabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 5:2)
Quo magis huic, omissa gloria patris in qua magnum ornamentum gratia infirma, ipsi enitendum ipsi elaborandum est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 4:2)
Quo magis cupis ex nobis pronepotes videre, hoc tristior audies neptem tuam abortum fecisse, dum se praegnantem esse puellariter nescit, ac per hoc quaedam custodienda praegnantibus omittit, facit omittenda.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 10 1:1)
Quo magis nitendum est ne in longinqua provincia quam suburbana, ne inter servientes quam liberos, ne sorte quam iudicio missus, ne rudis et incognitus quam exploratus probatusque humanior melior peritior fuisse videaris, cum sit alioqui, ut saepe audisti saepe legisti, multo deformius amittere quam non assequi laudem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 9:1)
Si tibi non opus est servata, stulte, puella, At mihi fac serves, quo magis ipse velim!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 191)
quo magis, o, faciles imitantibus este, puellae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:438)

SEARCH

MENU NAVIGATION