라틴어 문장 검색

Tunc omnis eius sectatorum cohors ad eum accedit, orantes obsecrantesque ut ipse deligeret loci sui et magisterii successorem, quo post summum eius diem proinde ut ipso uterentur ad studia doctrinarum conplenda excolendaque quibus ab eo inbuti fuissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 3:1)
Is tamen cum suis multis patronis clamitabat probari apud me debere pecuniam datam consuetis modis, expensi latione, mensae rationibus, chirographi exhibitione tabularum obsignatione, testium intercessione, ex quibus omnibus si nulla re probaretur, dimitti iam se sane oportere et adversarium de calumnia damnari, quod de utriusque autem vita atque factis diceretur, frustra id fieri atque dici;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 8:1)
Neque tamen astringimus diligentiam, quae adhibenda est in hujusmodi collecta, ad ea quae censentur pro magisteriis et arcanis alicujus artis tantum, atque movent admirationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 313:1)
Post quae nullo novo magisterio, sed iam supra (26, 30, 36) posito ulcus erit implendum et ad sanitatem perducendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장16)
Post quae nullo nouo magisterio, sed iam supra posito ulcus erit implendum et ad sanitatem perducendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 3:6)
Post quae nullo novo magisterio, sed jam supra posito vulnus erit implendum, et ad sanitatem perducendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 5:6)
Nec mirum, cum sit publice concepta et confirmata iam vulgaris existimatio rem rusticam sordidum opus et id esse negotium quod nullius egeat magisterio praeceptove.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 20:2)
Nam ubi quid perperam administratum cessit improspere, vitatur quod fefellerat, illuminatque rectam viam docentis magisterium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 16:2)
Curius e Catilina se cognouisse dicebat, Vettius etiam chirographum eius Catilinae datum pollicebatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 17장 1:2)
auus municipalibus magisteriis contentus abundante patrimonio tranquillissime senuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 2장 2:5)
nepotes et litteras et natare aliaque rudimenta per se plerumque docuit, ac nihil aeque elaborauit quam ut imitarentur chirographum suum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 3:1)
Notaui et in chirographo eius illa praecipue:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 87장 3:1)
quae familia, quanquam plebeia, tamen et ipsa admodum floruit octo consulatibus, censuris duabus, triumphis tribus, dictatura etiam ac magisterio equitum honorata;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 1:4)
deque ea re et iure iurando et chirographo cauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 2:2)
magisteria sacerdotii ditissimus quisque et ambitione et licitatione maxima uicibus comparabant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION