라틴어 문장 검색

Reliquis omnibus edicto rex veniam largitus est, cuius diplomata sub magno sigillo procurare poterat qui vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 33:8)
Attamen haec regem acuerunt ut non solum Gabati expeditionem promovereet, verum etiam postea decimo sexto anno regni sui, atque iterum decimo octavo, dova diplomata concederet ad terras adhuc incognitas detegendas et occupandas.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:17)
Verum aut ut ei nubem quandam infamiae impingeret, aut ut sensum gratiae suae maiorem incuteret, eum palam in iudicium produxit et diploma condonationis suae aperte allegare voluit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:3)
Diplomata autem illa generalia quae gratiam praeteritorum rebellibus faciebant perpetuo arma sua et praeibant et sequebantur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:11)
Neque tamen astringimus diligentiam, quae adhibenda est in hujusmodi collecta, ad ea quae censentur pro magisteriis et arcanis alicujus artis tantum, atque movent admirationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 313:1)
Sed in virtute illius diplomatis, In sudore vultus comedes panem tuum, per labores varios (non per disputationes certe, aut per otiosas ceremonias magicas), tandem et aliqua ex parte ad panem homini praebendum, id est, ad usus vitae humanae subigitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:18)
Post quae nullo novo magisterio, sed iam supra (26, 30, 36) posito ulcus erit implendum et ad sanitatem perducendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장16)
Post quae nullo nouo magisterio, sed iam supra posito ulcus erit implendum et ad sanitatem perducendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 3:6)
Post quae nullo novo magisterio, sed jam supra posito vulnus erit implendum, et ad sanitatem perducendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 5:6)
Nec mirum, cum sit publice concepta et confirmata iam vulgaris existimatio rem rusticam sordidum opus et id esse negotium quod nullius egeat magisterio praeceptove.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 20:2)
Nam ubi quid perperam administratum cessit improspere, vitatur quod fefellerat, illuminatque rectam viam docentis magisterium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 16:2)
causa fingendi fuit ut diplomata Othonis, quae neglegebantur, laetiore nuntio revalescerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 54장3)
Hilarus Caesaris libertus detulerat tamquam audito Vitellii et Othonis principatu propriam ipse potentiam et possessionem Hispaniarum temptasset, eoque diplomatibus nullum principem praescripsisset;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 65장2)
auus municipalibus magisteriis contentus abundante patrimonio tranquillissime senuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 2장 2:5)
in diplomatibus libellisque et epistulis signandis initio sphinge usus est, mox imagine Magni Alexandri, nouissime sua, Dioscuridis manu scalpta, qua signare insecuti quoque principes perseuerarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 50장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION