라틴어 문장 검색

Ibique magnalia vestra vidi, vidi beneficia simul et tetigi;
(단테 알리기에리, Epistolae 91:4)
Quare hec tria, salus videlicet, venus et virtus, apparent esse illa magnalia que sint maxime pertractanda, hoc est ea que maxime sunt ad ista, ut armorum probitas, amoris accensio et directio voluntatis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 20:9)
- Fortis admodum erat, mortis periculique metum contemnens, moribus pravis, irreligiosus, nec Deum, nec homines multum curans, libertatis quanquam amantissimus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.75)
et quamvis tradatur eos ideo ad sacra Herculis non admitti, quod serius venerint, et ideo 'custos', quoniam nec prandendi habuerint facultatem, et id quasi irreligioso datum sit quod ignorantiae eventus attulerat, tamen habent Ciceronem auctorem, qui in de domo sua Pinarium Nattam appellans sic dicit quem ego tamen credo, si est ortus ab illis, quos memoriae proditum est ab ipso Hercule, perfuncto iam laboribus, sacra didicisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2702)
"Itaque cum omnium gentium de dis inmortalibus, quamvis incerta sit vel ratio vel origo, maneat tamen firma consensio, neminem fero tanta audacia tamque inreligiosa nescio qua prudentia tumescentem, qui hanc religionem tam vetustam, tam utilem, tam salubrem dissolvere aut infirmare nitatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:1)
In hoc ego, ut referrem gratiam - nam vinci in amore turpissimum est -, templum pecunia mea exstruxi, cuius dedicationem, cum sit paratum, differre longius irreligiosum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 5:1)
Sed eam reverentiam cum litteris ipsis tum scriptis tuis debeo, ut sumere illa nisi vacuo animo irreligiosum putem.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 35 1:4)
Et quomodo vos e contrario impii et sacrilegi et inreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui, quos praesumitis esse, neglegitis, quos timetis, destruitis, quos etiam vindicatis, inluditis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 1:2)
adeo et in isto inreligiosi erga deos vestros deprehendemini, cum plus timoris humano dominio dicatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 28장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION