라틴어 문장 검색

quippe sollerter legerunt, quos in societatem sceleris adsciscerent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 10:2)
Quod si magnalia gloriosi Alcide recensuisses, te ut illum falli cognosceres, cui pestilens animal, capite repullulante multiplici, per damnum crescebat, donec instanter magnanimus vite principium impetivit. 21.
(단테 알리기에리, Epistolae 55:2)
Ibique magnalia vestra vidi, vidi beneficia simul et tetigi;
(단테 알리기에리, Epistolae 91:4)
Quare hec tria, salus videlicet, venus et virtus, apparent esse illa magnalia que sint maxime pertractanda, hoc est ea que maxime sunt ad ista, ut armorum probitas, amoris accensio et directio voluntatis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 20:9)
Inter quae notandum, quod ea, quae de sanctissimo patre et antistite Cudbercto, uel in hoc uolumine, uel in libello gestorum ipsius conscripsi, partim ex eis, quae de illo prius a fratribus ecclesiae Lindisfarnensis scripta repperi, adsumsi, simpliciter fidem historiae, quam legebam, accommodans, partim uero ea, quae certissima fidelium uirorum adtestatione per me ipse cognoscere potui, sollerter adicere curaui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 3:1)
sollerter exhortans, ne paucitatem suam in extremis terrae finibus constitutam, sapientiorem antiquis siue modernis, quae per orbem erant, Christi ecclesiis aestimarent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION