라틴어 문장 검색

Uti virtus Magnetica major in uno magnete, minor in alio.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 18:1)
sive causa illa sit corpus aliquod centrale (quale est Magnes in centro vis Magneticae vel Terra in centro vis gravitantis) sive alia aliqua quae non apparet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 25:5)
Rationi enim consentaneum est, ut vires quae ad corpora diriguntur pendeant ab eorundem natura & quantitate, ut fit in Magneticis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 90:2)
Exemplum habemus in corporibus Magneticis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 46:7)
Gravitatem diversi generis esse à vi magnetica.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 26:2)
Nam attractio magnetica non est ut materia attracta.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 26:3)
Estque vis magnetica longe major pro quantitate materiae quam vis gravitatis:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 26:5)
Cujus rei exempla habemus in attractionibus Magneticis & Electricis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 31:3)
namque confirmat magistro militum Chilperico, victoriosissimo viro, relatu venenato quorumpiam sceleratorum fuisse secreto insusurratum tuo praecipue machinatu oppidum Vasionense partibus novi principis applicari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo Salutem. 2:1)
Itaque euangelizante illo in praefata prouincia, cum rex ipse cathecizatus, fonte baptismi cum sua gente ablueretur, contigit tunc temporis sanctissimum ac uictoriosissimum regem Nordanhymbrorum Osualdum adfuisse, eumque de lauacro exeuntem suscepisse, ac pulcherrimo prorsus et Deo digno consortio, cuius erat filiam accepturus in coniugem, ipsum prius secunda generatione Deo dedicatum sibi accepit in filium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION