라틴어 문장 검색

atque uti notum esset, utrumque ordinem non tam libertate inter se quam dignitate differre, de iurgio quodam senatoris equitisque R. ita pronuntiauit, non oportere maledici senatoribus, remaledici ciuile fasque esse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 9장 2:2)
Aut enim nihil scribendum fuit, ne hominum iudicium subiremus, quod tu facere prohibuisti, aut scribentes nosse cunctorum adversum nos maledicorum tela torquenda.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 17:2)
maledicam linguam indictum emendat silentium;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:6)
Recepit Roma, quod amiserat, ac procax et maledica lingua gentilium oculorum testimonio confutata est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:2)
Separentur domus vestrae dividaturque convivium, ne maledici homines sub uno tectulo vos manentes lectulum quoque criminentur habere communem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:4)
Difficile est in maledica civitate et in urbe, in qua orbis quondam populus fuit palmaque vitiorum, si honestis detraherent et pura ac munda macularent, non aliquam sinistri rumoris fabulam trahere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:1)
De nullo loqueris, nulli maledicis, Apici:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXX1)
C. Fimbria temporibus isdem fere, sed longius aetate provectus, habitus est sane, ut ita dicam, lutulentus [patronus] asper maledicus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 2:2)
ecce autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii autem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 79:1)
quod maxime tum solet evenire, cum studiose de absentibus detrahendi causa aut per ridiculum aut severe maledice contumelioseque dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 172:6)
Nam quos improbos, maledicos, fraudulentos putant et ad faciendam iniuriam instructos, eos haud contemnunt quidem, sed de iis male existimant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 47:5)
et sententia cum iudicibus daretur, interrogabatur reus, quam [quasi aestimationem] commeruisse se maxime confiteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 232:2)
at si forte velis in nos inquirere, nemo est qui se, quod patitur, commeruisse neget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 618)
quid bos, quid placidae commeruistis oves?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권209)
Hic tamen indicio poenam linguaque videri commeruisse potest:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION