라틴어 문장 검색

Affinitatem traxit inde obscenitas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Prometheus.2)
Roma est, civitas ex nationum conventu constituta, in qua multae insidiae, multa fallacia, multa in omni genere vitia versantur, multorum adrogantia, multorum contumacia, multorum malevolentia, multorum superbia, multorum odium ac molestia perferenda est.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 1:4)
obscenitas vero non a verbis tantum abesse debet, sed etiam a significatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 138:3)
nec scripto modo id accidit, sed etiam sensu plerique obscene intelligere, nisi caveris, cupiunt (ut apud Ovidium quaeque latent meliora putat) et ex verbis, quae longissime ab obscenitate absunt, turpitudinis rapere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 110:1)
dehinc, quia plerique, quae delicta reprehenderis, malevolentia et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 3장6)
Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria, imperium, potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장1)
Longe recedendum est ab omni obscenitate et uerborum et sensuum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 23:7)
Quid aliud quam telis me opposui et malevolentiae quod morderet ostendi ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 10:5)
" Non sum sapiens et, ut malivolentiam tuam pascam, nec ero.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 88:2)
Expectabo scilicet, ut quicquam malivolentiae inviolatum sit, cui sacer nec Rutilius fuit nec Cato ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 93:1)
insomnia, aerumna, error, terror et fuga, ineptia stultitiaque adeo et temeritas, incogitantia excors, immodestia, petulantia et cupiditas, malevolentia, inertia, aviditas, desidia, iniuria, inopia, contumelia et dispendium,] multiloquium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 115)

SEARCH

MENU NAVIGATION