라틴어 문장 검색

Malus malo nocet facitque peiorem, iram eius incitando, tristitiae adsentiendo, voluptates laudando, et tunc maxime laborant mali, ubi plurimum vitia miscuere, et in unum conlata nequitia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 4:1)
huc potius intenderet, diem aedificationibus noctem conviviis traheret, quam solus et nullis voluptatibus avocatus maestam vigilantiam et malas curas exerceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 37장5)
non quia vexari quemquamst iucunda voluptas, sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:2)
nullus in ipsis error est finibus bonorum et malorum, id est in voluptate aut in dolore, sed in his rebus peccant, cum e quibus haec efficiantur ignorant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 72:2)
Nam quod ait sensibus ipsis iudicari voluptatem bonum esse, dolorem malum, plus tribuit sensibus, quam nobis leges permittunt, privatarum litium iudices sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 47:1)
Aut malum est voluptas aut bonum, aut neque bonum neque malum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 12:3)
Voluptatis autem partes hoc modo describunt, ut malevolentia sit voluptas ex malo alterius sine emolumento suo, delectatio voluptas suavitate auditus animum deleniens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 20:1)
Assiduus fomes scelerum carnisque tiranus, Peccati stimulus, delicti flamma, reatus Principium, predo nostre racionis et hostis, In tantam pugne rabiem bellique furores Currit, in auxilium cuius mouet arma Reatus, Velle malum, Calor illicitus, damnosa Voluptas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:1)
stupra vero et adulteria et omne malum flagitium nullis aliis illecebrisexcitari nisi voluptatis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 88:6)
deinde concludebas summum malum esse dolorem, summum bonum voluptatem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 81:2)
Addiximus animum voluptati, cui indulgere initium omnium malorum est, tradidimus ambitioni et famae, ceteris aeque vanis et inanibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 10:6)
Desinant ergo inconvenientia iungere et virtuti voluptatem implicare, per quod vitium pessimis quibusque adulantur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 60:1)
Esuries satiens, sitis ebria, falsa voluptas, Tristities laeta, gaudia plena malis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:3)
Dicebat, Nullum denique scelus, nullum facinus malum esse, ad quod suscipiendumnon libido voluptatis impelleret;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 37:3)
nam cum ita copulatae conexaeque sint, ut omnes omnium participes sint nec alia ab alia possit separari, tamen proprium suum cuiusque munus est, ut fortitudo in laboribus periculisque cernatur, temperantia in praetermittendis voluptatibus, prudentia in dilectu bonorum et malorum, iustitia in suo cuique tribuendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 90:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION