라틴어 문장 검색

cibus interdum mollis, ut malva, ut urtica;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 4:2)
Praecipueque ad id valet vel trifolii semen, vel cuminum, vel apium, vel serpyllum, vel cytisus, vel portulaca, vel nepeta, vel thymum, vel hyssopum, vel satureia:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 3:3)
trifolii p. )-(. v. casiae nigrae, silis, bdellii, balsami seminis, piperis albi, singulorum p. )-(. V. zz.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIII De antidotis, et quibus malis opitulentur. 3:7)
Trifolium quoque et mentastrum, et cum aceto panaces aeque proficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 20:2)
Si cerussam, jus malvae, vel juglandes ex vino contritae, maxime prosunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 27:8)
Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda vel malva contrita, vel foeni graeci linive semen ex passo coctum superdandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 42:1)
Haec aqua ducenda est, in qua vel foenum graecum, vel malva decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 6:1)
Sed et citra hoc experimentum multa sunt, quae et dulcem terram et frumentis habilem significent, ut iuncus, ut calamus, ut gramen, ut trifolium, ebulum, rubi, pruni silvestres et alia complura, quae etiam indagatoribus aquarum nota non nisi dulcibus terrae venis educantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 20:4)
Plus etiam eiusdem radix confusa prodest, vel si montanum trifolium invenitur, quod confragosis locis efficacissimum nascitur, odoris gravis, neque absimilis bitumini, et idcirco Graeci eam ἀσφάλτειον appellant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 2:1)
nostri autem propter figuram vocant acutum trifolium:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 2:2)
Palustris quoque,sed herbidus ager destinetur, atque alia pabula conserantur, ut vicia, trifolium, faenum Graecum, sed praecipue genus intubi, quod σέριν Graeci appellant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 2:4)
Itaque quo tempore malvae florent, cum est earum maxima multitudo, si vas aeneum simile miliario vespere ponatur inter alvos, et in fundum eius lumen aliquod demittitur, undique papiliones concurrunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 9:1)
Utere lactucis et mollibus utere malvis:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXIX1)
Exoneraturas ventrem mihi vilica malvas Adtulit et varias, quas habet hortus, opes, In quibus est lactuca sedens et tonsile porrum, Nec deest ructatrix menta nec herba salax;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII5)
ita ego, qui me ostreis et murenis facile abstinebam, a beta et a malva deceptus sum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 26 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION