라틴어 문장 검색

culpa docentis scilicet arguitur, quod laevae parte mamillae nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet, quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus circumagat madidas a tempestate cohortes.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII76)
iam deficientibus Austris spes vitae cum sole redit, tunc gratus Iulo atque novercali sedes praelata Lavino conspicitur sublimis apex, cui candida nomen scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen, et numquam visis triginta clara mamillis.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII21)
quis tumidum guttur miratur in Alpibus, aut quis in Meroe crasso maiorem infante mamillam?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII61)
sane 'mamilla' est omnis eminentia uberis, 'papilla' vero breve illud, unde lac trahitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8032)
itaque cum pisciculi parvi in concham hiantem innataverunt, tum admonita squilla pina morsu comprimit conchas:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 123:5)
sic eloquentiae magister, nisi tanquam piscator eam imposuerit hamis escam, quam scierit appetituros esse pisciculos, sine spe praedae morabitur in scopulo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 3:6)
super arietem cicer arietinum, super taurum bubulae frustum, super geminos testiculos ac rienes, super cancrum coronam, super leonem ficum Africanam, super virginem steriliculam, super libram stateram in cuius altera parte scriblita erat, in altera placenta, | super scorpionem pisciculum marinum, | super sagittarium oclopetam, super capricornum locustam marinam, super aquarium anserem, super pisces duos mullos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:4)
quinque in deserto panes iubet et duo pisces adponi in pastum populis, qui forte magistrum non revocante fame stipabant undique saeptum, inmemoresque cibi vicos, castella, macellum, oppida, mercatus et conciliabula et urbes respuerant, largo contenti dogmate vesci, multa virum strato fervent convivia faeno, centenos simul accubitus iniere sodales, seque per innumeras infundunt agmina mensas, pisciculis - iam crede Deum - saturanda duobus et paucis crescente cibo per fragmina crustis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3235)
Etiam puerum inde abiens conveni Chremi Olera et pisciculos minutos ferre obolo in coenam seni.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 2113)
nosti enim probe laetitiam poetarum, quorum sic ingenia maeroribus ut pisciculi retibus amiciuntur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION