라틴어 문장 검색

Sed ille cibum contradicens, tantum de pomo cedri gustans cum omni mansuetudine et gratiarum actione, post modicum gravi infirmitate correptus est, divertensque Joppen episcopum et ducem Venetorum in apparatu copioso et armorum multitudine reperit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 36:3)
Nihil tamen formidinis habens Baldewinus, a campis et regione Gybel pacifice processit, eo quod honorifice et cum mansuetudine a civibus sit susceptus in omni copia rerum necessariarum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:15)
Ad haec duo catholici pontifices, Gerhardus et Baldewinus, quorum alter Gerhardus crucem Dominicam praeferebat ad confusionem et obcaecationem Sarracenorum, et liberationem Christianorum, regi in mansuetudine et correctione sic locuti sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 131:1)
Quibus Tankradus in omni mansuetudine sic respondit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 44:3)
Ad haec rex Baldewinus Tankradum cum omni mansuetudine de hac querimonia compescuit, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 44:1)
Et tali liberalitate uti debemus ut de nostro, non de alieno tribuamus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 54:17)
Et non solum rationem suorum civium bonus homo habere debet, sed eciamexternorum, eodem Tullio testante qui dixit, "Qui autem rationem suorumcivium dicunt habendam, externorum negant, hii dirimunt humani generissocietatem, qua sublata benefitientia, liberalitas, bonitas, iustitia funditertolluntur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 92:1)
Liberalitatem super tua dispensationefacias die noctuque opponas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 58:8)
Diffinitur autem liberalitas in MoraliumDogmate hoc modo:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 58:9)
De liberalitate.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 60:1)
"Liberalitas est virtus animi benefactorum erogatrix, illam pro affectubenignitatem, pro effectu beneficitiam dicimus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 61:1)
Quam liberalitatem non habent avari qui semper volunt accipereet nichil dare."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 61:3)
" Reparare itaque debes ingenium jugi lectionecum humilitate et mansuetudine;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 70:3)
Torvos leones cernimus naturalem feritatem imperata mutare mansuetudine, suam rabiem deponere, nostros mores sumere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:9)
Nam ipsam refugiunt elementorum benignitatem, ut iste Cain qui videtur veritus, ne largior boni terra proventus triste facinus impediret, et liberalitatis assuetudine genitalis, quae facit sibi fetus et fructus varios germinascere, in hoc quoque criminis apparatu vel muta specie sui fraternum revocaret affectum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION