라틴어 문장 검색

Noster item aequalis D. Silanus vitricus tuus studi ille quidem habuit non multum sed acuminis et orationis satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 2:1)
vitricus quidem nihil censebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 4:8)
nam cum propterea mihi est probatus, quod est in patronum suum officio et fide singulari, tum etiam in me ipsum magna officia contulit mihique molestissimis temporibus ita fideliter benevoleque praesto fuit, ut si a me manumissus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 21 2:2)
antea tantum intellegi potuisse, iratos tuae severitati esse non nullos, hoc manumisso iratis quod loquerentur non defuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 3:6)
Spero, immo confido facile me impetraturum, ex itinere deflectat ad te, si voles vindicta liberare, quos proxime inter amicos manumisisti.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 4:1)
quod vero scribis oblata occasione proconsulis plurimos manumissos, unice laetor.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 32 1:2)
unum facilitas manumittendi - videor enim non omnino immaturos perdidisse, quos iam liberos perdidi -, alterum quod permitto servis quoque quasi testamenta facere, eaque ut legitima custodio.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 1:3)
Dicit Domitius Apollinaris consul designatus, dicit Fabricius Veiento, Fabius Postuminus, Bittius Proculus collega Publici Certi, de quo agebatur, uxoris autem meae quam amiseram vitricus, post hos Ammius Flaccus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 13:2)
Cornutus, datum se a consulibus tutorem Helvidi filiae petentibus matre eius et vitrico;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 16:1)
Cum sit ergo finitum, quod spes nostras morabatur, non sine magna fiducia subsigno apud te fidem pro moribus Romani mei, quos et liberalia studia exornant et eximia pietas, quae hanc ipsam matris liberalitatem et statim patris hereditatem et adoptionem a vitrico meruit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 4:1)
Est enim peregrinae condicionis manumissus a peregrina.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 5 2:2)
Ego autem, quia inter Aegyptios ceterosque peregrinos nihil interesse credebam, contentus fueram hoc solum scribere tibi, esse eum a peregrina manumissum patronamque eius iam pridem decessisse.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 6 2:1)
Qui deceat, currum vitricus ipse dabit, Inque dato curru, populo clamante triumphum, Stabis et adiunctas arte movebis aves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 219)
Et movet exemplo vitricus arma tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9b18)
vitricus antevenit tardum praefervidus ortum privigni nondum geniti;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권84)

SEARCH

MENU NAVIGATION