라틴어 문장 검색

Postquam non invenit usquam, percutit ora manu laniatque a pectore vestes pectoraque ipsa ferit, nec crines solvere curat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 74:6)
Cumque me non modo tacitum sed elinguem prorsus mutumque uidisset, ammouit pectori meo leniter manum et:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:9)
Incendebat haec fletu et pectus atque os manibus verberans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 23장1)
contra effusa manus haerensque in pectore coniunx 'me quoque' ait 'casus comitem quicumque propinquat
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 804:1)
Nuda manu feriens exclamat pectora coniunx "Cadme, mane, teque, infelix, his exue monstris!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 57:4)
nec non in corpore nostro pectora sunt potiora manu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 31:13)
Tum vero Cytherea manu percussit utraque pectus et Aeneaden molitur condere nube, qua prius infesto Paris est ereptus Atridae et Diomedeos Aeneas fugerat enses.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 72:3)
"tibi hospitale pectus et purae manus tuosque venter Pactumeius et tuo cruore rubros obstetrix pannos lavit, utcumque fortis exsilis puerpera."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1720)
nam etiam complodere manus scenicum est pectus caedere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 270:4)
illud quoque raro decebit cava manu summis digitis pectus appetere, si quando nosmet ipsos alloquimur, cohortantes, obiurgantes, miserantes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 271:1)
confossa telis pectus aut vinclis manus
(세네카, Troades 578:1)
"sin aliquem uultusque meus saetaeque leonis terrent et Libyco sole perusta coma, idem ego Sidonia feci seruilia palla officia et Lydo pensa diurna colo, mollis et hirsutum cepit mihi fascia pectus, et manibus duris apta puella fui."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 922)
at tamen erectumque genas oculisque vagantem nullaque virginei servantem signa pudoris defigit comitique obliquo lumine monstrat, quod nisi praecipitem blando complexa moneret Deidamia sinu nudataque pectora semper exsertasque manus umerosque in veste teneret et prodire toris et poscere vina vetaret saepius et fronti crinale reponeret aurum, Argolicis ducibus iam tunc patuisset Achilles.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:40)
"piabo manus et eodem pectora ferro rescindam, dum me moriens hic sceptra tenentem linquat et hunc secum portet minor umbra dolorem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권273)
positis urgentur pectora palmis, tunc primum externa pectora tacta manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권517)

SEARCH

MENU NAVIGATION