라틴어 문장 검색

pallor deformis, marcentes oculi, lassa genua, quies turbida et suspiritus cruciatus tarditate vehementior:
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:8)
Ad istum modum fusis precibus et adstructis miseris lamentationibus, rursus mihi marcentem animum in eodem illo cubili sopor circumfusus oppressit.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:1)
Sed, mi frater, et tu credo quod noveris quanta sint in manibus meis, quibus adversus curas quas nostrae servitutis neces- sitas habet, vix mihi paucissimae guttae temporis stillantur, quas aliis rebus si inpendero, contra officium meum mihi facere videor.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 5:9)
Percrebuit sane, tam scriptis quam fama, narratio de arbore in una ex insulis sive Terceris sive Canariis (neque enim bene memini), quae perpetuo stillat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:17)
Et erit in die illa: stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte; et per omnes rivos Iudae ibunt aquae, et fons de domo Domini egredietur et irrigabit torrentem Settim.
(불가타 성경, 요엘서, 4장18)
Et nunc audi verbum Domini. Tu dicis: "Non prophetabis super Israel et non stillabis verba super domum Isaac".
(불가타 성경, 아모스서, 7장16)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen; et stillabunt montes mustum, et omnes colles liquefient.
(불가타 성경, 아모스서, 9장13)
Item si marcet animus, si loqui et moveri piget, si corpus torpet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장10)
Item si marcet animus, si loqui et moueri piget, si corpus torpet;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 3:1)
Item, si marcet animus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, II De notis adversae valetudinis futurae. 3:1)
vos, pennata cohors, quocumque vocaverit usus, divisa properate manu, neu marceat ulla segnities:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:134)
Tarbigilus simulare fugam flatusque Leonis spe nutrire leves inprovisusque repente, dum gravibus marcent epulis hostique catenas inter vina crepant, largo sopita Lyaeo castra subit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:250)
ac veluti famuli, mendax quos mortis erilis nuntius in luxum falso rumore resolvit, dum marcent epulis atque inter vina chorosque persultat vacuis effrena licentia tectis, si reducem dominum sors improvisa revexit, haerent attoniti libertatemque perosus conscia servilis praecordia concutit horror:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:139)
marcentes cupio quassare coronas et vibrare faces et noctem ducere ludo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae56)
Nec deside cura segnis marcet amor:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae109)

SEARCH

MENU NAVIGATION