라틴어 문장 검색

Nam sicut in mari gubernatores vento suo, etiamsi nimius sit, contrahendo in minorem modum vela praetervolant, et flatum, cum est maior, coercent, sopitum vero excitare non possunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 30:1)
Cicero "mare movetur ventis, ne putescat".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1303)
atque etiam maria agitata ventis ita tepescunt ut intellegi facile possit in tantis illis umoribus esse inclusum calorem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 26:4)
quasque res violentissimas natura genuit earum moderationem nos soli habemus, maris atque ventorum, propter nauticarum rerum scientiam, plurimisque maritimis rebus fruimur atque utimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 152:2)
Dedimus vela indignationi, dedimus irae, dedimus dolori, et in amplissima causa quasi magno mari pluribus ventis sumus vecti.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 10:1)
nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis, quod periit, salvum iam caput esse potest, ut mare considat ventisque ferentibus utar, ut mihi parcatis, non minus exul ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 240)
sola nec insidias, Sinti nec militis ensem, nec mare nec ventos barbariamque timet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 112)
“Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 131:2)
quin etiam caelum atque solum, ventos, mare, nubes omnibus in commune dari, vel qui colimus te, Christe, vel exta litant sculptis qui tabida saxis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2274)
Inde, ubi prima fides pelago, placataque venti dant maria et lenis crepitans vocat Auster in altum, deducunt socii navis et litora complent:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 5:1)
Continuo venti volvunt mare, magnaque surgunt aequora;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:2)
nuper me in litore vidi, cum placidum ventis staret mare;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.18)
nam et coisse cum viro, quae peperit, quod est praeteriti, et fluctus esse, cum magna vis venti in mare incubuit, quod coniuncti, et eum mori, cuius cor est vulneratum, quod futuri, necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 82:1)
Quare potest et coisse cum viro, quae non peperit, et non esse ventus in mari, cum est fluctus, neque utique cor eius vulneratum esse, qui perit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 84:1)
exquisitam vero figuram huius rei deprehendisse apud principem Lyricorum Pindarum videor libro, quem inscripsit ὕμνουσ. is namque Herculis impetum adversus Meropas, qui insula Coo dicuntur habitasse, non igni nec ventis nec mari, sed fulmini dicit similem fuisse, ut illa minora, hoc par esset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 290:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION