라틴어 문장 검색

An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare; et, qui triturat, in spe fructus percipiendi.
어쨌든 우리를 위하여 말씀하시는 것이 아닙니까? 물론 우리를 위하여 그렇게 기록된 것입니다. 밭을 가는 이는 마땅히 희망을 가지고 밭을 갈고, 타작하는 이는 제 몫을 받으리라는 희망으로 그 일을 합니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 9장10)
Et apud Athenienses in Martis curia disputans Aratum testem vocat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:2)
Marinae tempestatis procella nostris servit remigiis, nec removet a proposito directae intentionis, quibus nec ingens mugitus caeli nec crebri iactus fulminum umquam nocuerunt, favente gratia elementorum.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:7)
Et econtra multos aspicimus nobiles et marinos falcones vilissimos pertimescere passeres et a lacertiva saepe ave fugari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:32)
Nam marinis angustiis exposita navis et aquarum subiugata procellis, licet iucundus sit ventus exortus, si sine instructo reperiatur gubernatore atque remige, inter ipsa ventorum prospera modica quidem aura submergitur et ad ima decurrit aquarum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 7:10)
Quis riui fluctus, si copia fluminis aret?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:21)
aret, Cum uireat uirtus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 8:8)
Ardet in arma furens, scisso uelatus amictu Luctus et, irrorans lacrimis, arat unguibus ora.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:10)
Nullam materiam matricis signat idaea, Sed magis in sterili littore vomer arat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:19)
Illic canis marinus, cum latrabili sui nominis aequivocatione, nullis indulgendo latratibus, sui generis lepores maris venabatur in saltibus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:122)
Illic tritula sinus marinos ingrediens, in aequore baptizata, salmonis nomine censebatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:127)
His marinae regionis incolis pallii portio concessa fuerat medialis;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:130)
[0471D] Qui nullius aetatis legi videretur obnoxius, nunc enim juventutis vere pubescebat, nunc maturioris aevi facies seria loquebatur, nunc vultus senectutis sulcis videbatur arari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:2)
Hujus itaque matronae adventu et gloria audita, rex tres naves, quas vocant galeidas fetas viris egregiis et marino certamine peritissimis, misit illi in occursum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:6)
Cum sine doctrina nil proficiat medicina, Nec sine doctrina fugiat lepus ora canina, Nec sine doctrina pupem ferat unda marina, Nec sine doctrina panem det trita farina.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION