라틴어 문장 검색

Dicit iterum quod, existente Iesu in litore post resurrectionem, "Cum Petrus audisset quia Dominus est, tunica succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare".
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:63)
Sed nec mari summovisse contentus, validissimas urbes eorum et diutina praeda abundantes, Phaselim et Olympum evertit Isaurosque ipsam arcem Ciliciae, unde conscius sibi magni laboris Isaurici cognomen adamavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 5:1)
Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit flumine et in rapidas amnis despeximus undas, stantis equi corpus transversum ferre videtur vis et in adversum flumen contrudere raptim, et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri et fluere adsimili nobis ratione videntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:2)
Principio somnus fit ubi est distracta per artus vis animae partimque foras eiecta recessit et partim contrusa magis concessit in altum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 30:3)
hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum compressitque locum cogens, expressa profundunt semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 7:4)
nam vis venti contrudit et ipsa copia nimborum turba maiore coacta urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:6)
scilicet, ad mediam regionem eiecta diei cum convenerunt, ibi ad altos denique montis contrusae nubes coguntur vique premuntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:12)
Praeterea iam pastor et armentarius omnis et robustus item curvi moderator aratri languebat, penitusque casa contrusa iacebant corpora paupertate et morbo dedita morti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:1)
sane multi 'it mare proruptum' et 'pelago premit arva sonanti' hoc intellegi volunt, quod tanta est in illis locis accessa quae dicitur maris, ut per ora Timavi, id est usque ad initium fontis mare ascendat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 24610)
denique si per marem litare non possent, succidanea dabatur femina;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6419)
alioquin incongruum est, si de agricultura locu- turus numen invocet maris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 129)
qui cum respondissent, si marem emisisset, uxori brevi tempore esse moriendum, si feminam, ipsi, aequius esse censuit se maturam oppetere mortem quam P. Africani filiam adulescentem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 54:6)
qui cum respondissent, si marem emisisset, uxori brevi tempore esse moriendum, si feminam, ipsi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 54:6)
conveniat maribus, nequam nos ante rogemus, femina iam partes victa rogantis agat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:185)
et prius hic nimium nobis conterminus Hister in caput Euxino de mare vertet iter, utque Thyesteae redeant si tempora mensae, Solis ad Eoas currus agetur aquas, quam quisquam vestrum, qui me doluistis ademptum, arguat ingratum non meminisse sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 623)

SEARCH

MENU NAVIGATION