라틴어 문장 검색

sed, plane Christi mei exemplum secutus, nolo puras manus commaculare, qui pro eius nomine, si ita contigerit, libenter paratus sum vestris telis occumbere.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:2)
humilem se debet omnibus exhibere et cunctis servire paratus adesse.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:9)
Sed quum eis non pateret ingressus, coeperunt per siccitatis circumfluere partes, quia ille sibi erat locus ab antiquo paratus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 32:11)
Vestra me praeterea dulcis ac suavis doctrina commonuit ut propriis studeam actibus exercere quod meo possit generi convenire et meae per omnia naturae congruere, quam vestram suasionem omnimoda me sciatis alacritate suscipere et esse penitus obedire paratum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:11)
Nam quum amor de sui natura corporis placabilem et pulchrum quaerat ornatum, hominemque tempore congruo sua cunctis exigat largiri paratum, et contra rebelles animosum et omnimoda in proelio strenuitate gaudentem et bellorum assiduo labori suppositum, clericus quidem muliebri apparet ornatu vestitus et capite deformiter incedit abraso, neminem potest largitatis praemiis adiuvare, nisi bona velit aliena surripere, et continuo reperitur otio deditus et ventris solummodo mancipatus obsequiis;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 25:4)
Sed etsi quandoque minus sciatur ipsius iusta voluntas, ei tamen esse debet obsecundare paratus revocationis primitus admonitione praemissa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:6)
Et ideo non expedit in mulierum sponsione civilia iura servari, sed ad earum promissiones semper venias cum sacco paratus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:7)
Ecce, domna regina, ego, fidelis uester, quod precepistis, fideliter impleui, paratus de ceteris oboedire que fueritis dignata imperare.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 5:2)
Ego quidem discere paratus sum, non docere;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:9)
hodie paratus ad oscula, cras ad opprobria promptus;
(DE AMICITIA, CAPUT VIII. Amicitiae sunt et naevi. An ideo abnuenda. 1:15)
Hec superum soboles gressus maturat in arcem Nature proprioque domum chorus afflat honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 8:4)
Hiis ornata modis, isto festiua paratu, Verba parat solers Prudencia, cuius ab ore Curia dependet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:7)
Egrediens solis regnum maturat in altum Gressus uirgo suos, sed gressus impedit ipse Limitis anfractus anceps, multeque uiarum Ambages;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 24:1)
Fortune loca predicto signata paratu Nobilitas festiua petit matremque salutat Adueniens causamque uie perstringit eidem Sub breuibus uerbis et matri supplicat, orans Vt si quid presigne gerat dignumque fauore, Quod deceat uirtutis opus, quod competat illi Nature facto, non illud deneget illi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:1)
Arripit ancipites post hec Fortuna meatus Et ceptum maturat iter.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION