라틴어 문장 검색

Si lassitudinis etiam sensus in febre est, vel in maxillis vel in articulis aliquid abscedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장93)
Si vero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida, deinde unguenda mixtis inter se rosa et melle.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장19)
At si scabra non est sed arida, ubi penicillo detersa est, ungi rosa debet, cui cerae paulum sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장21)
Si per haec parum proficitur, ultimum est incidere satis altis plagis sub ipsis maxillis supra collum, vel in palato citra uvam, vel eas venas, quae sub lingua sunt, ut per ea vulnera morbus erumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장22)
accedit maxillarum quaedam resolutio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장10)
Si vero scabri oculi sunt, quod maxime in angulis esse consuevit, potest prodesse rinion, id quod supra positum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장340)
Ubi non sunt autem medicamenta composita, scabros angulos levant et mel et vinum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장353)
Quod si gravior dolor est, utiliter et alvus ducitur, et calida cataplasmata super maxillas inponuntur, et ore umor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장4)
Quicquid dentibus admotum est, nihilo minus supra maxillas ceratum, quale supra (1) posui, esse debet lana optentum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장15)
At ubi scabri ungues sunt, circum aperiri debent, corpus qua contingunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 19장16)
plagae tantum cornua ad maxillas, non ad oculum convertenda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장157)
cibo, qui postero die satis mature datur, primum liquido, ne maxillae laborent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장224)
Reperti sunt, qui a capite recte eas lineas ad tempora deducerent, cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis leviter super eos cutem inciderent, diductisque per retusos hamos oris insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장255)
contra tempora quidem timide, ne subiecti musculi qui maxillas tenent sentiant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장267)
nam dens haerens cum summo periculo evellitur, ac nonnumquam maxilla loco movetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION