라틴어 문장 검색

Amantes enim non solum inter ipsas vigilias variis poenarum languoribus fatigantur, sed etiam dormiendo modis quam plurimis anxiantur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 3:12)
Haec, quae [in] physicalibus rationibus mihi narratis, vobis indiscussa relinquo, nullius medela responsionis adhibita.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 19:2)
Vix enim ipsarum in tantum exterius poteris mitigare rigorem, quod quietos fateantur se tibi concessuras amplexus vel optata patiantur te habere solatia, nisi modicae saltem coactionis medela praecedat ipsarum opportuna pudoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 11장: 농부들의 사랑 1:6)
Supradictis igitur, ut supra dixi, medelis sapienter adhibitis, si nulla exinde vulnera meliorationis fomenta resenserint, recte atque provide facit mulier si pro tali esse desinat amore sollicita, quia in tali tempestate optatas nunquam inveniet ancora ripas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:12)
Inuenta racione mali morbique reperta Materie, disquirit adhuc que causa salutis Languoris causas ualeat secludere, pestem Perdere, supplantare luem morbumque fugare.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:5)
Debilitas, Morbi, Languores, Tedia, Lapsus Illius comittantur iter, qui Martis amore Succensi, pugne cupiunt impendere uitam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:9)
Naufragium dulce, pondus leve, grata Charybdis, [0455B] Incolumis languor, et satiata fames.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:2)
Illic in praesidio Arthesiae Gozelo filius comitis Cunonis, [0455C] languore gravissimo occupatus, post dies aliquot vita discessit, et a confratribus Christianis debitum sepulturae honorifice et catholice suscepit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 58:13)
Nocte denique eadem, dolore ac languore corporis illius invalescente, [0579A] a suis, propter nimietatem tumultus navalis exercitas, Jerusalem se deferri jussit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:6)
Dehinc rege a languore suo relevato, Arnolfus cancellarius sepulcri Dominici, nunc antistite Gobelino mortuo, patriarcha electus et constitutus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 48:1)
ideo tibi, filio meo Johanni, qui in arte cyrurgiæmedicando te exerces, et plerumque tales invenis, quædam tibi pro modulo meæ scientiæ scribere curavi, per quæ, dante Domino, poteris prædictis non solum in corporibus medelam tribuere, sed etiam circa prædicta consilium et consolationem impertiri atque juvamen.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 1:2)
Plerumque enim accidit, ut, vulneribus in rixa utrinque factis, medici de arte sua utrique parti consulantac utrisque sollicite medelam adhibeant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 13:3)
Denique Rebecca cum duas naturas humani ingenii parturiret, unam mali, alteram boni, easque exsilire intra uterum sentiret suum (Esau enim typus erat malitiae, Jacob figuram bonitatis gerebat), mirata quidnam illud esset quod discordiam quamdam concepti cerneret fetus, consuluit Deum, ut passionem proderet, medelam daret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:12)
Est languor malus quem vidi sub sole, divitias custodiri in malum possidentis eas (Eccle.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:8)
Principium enim medicinae est causas languoris incidere;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION