라틴어 문장 검색

"seu Phoebi soror, quae partu fetarum medelis lenientibus recreato populos tantos educasti praeclarisque nunc veneraris delubris Ephesi;"
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:3)
Tanta prosus adfinitas est corporibus hominum mentibusque et propterea vitiis quoque aut medellis animorum et corporum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIII 4:1)
Illa tunc mea opera et medella levatus, pede in manibus meis posito, recubuit et quievit atque ex eo die triennium totum ego et leo in eadem specu eodemque et victu viximus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 24:1)
Post deinde, cum Taurus et medicos accersisset conlocutusque de facienda medella esset et eum ipsum ad retinendam patientiam, testimonio tolerantiae quam videbat perhibito, stabilisset, egressique inde ad vehicula et ad comites rediremus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 4:1)
Si Annalem, inquit, undevicensimum Q. Claudi legisses, optumi et sincerissimi scriptoris, docuisset te profecto Archelaus, regis Mitridati praefectus, qua medella quaque sollertia ignem defenderes, ut ne ulla tua aedificatio e ligno correpta atque insinuata flammis arderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 5:2)
Propterea Marsis hominibus, quorum dumtaxat familiae cum externis cognationibus nondum etiam permixtae corruptaeque sunt, vi quadam genitali datum ut et serpentium sint et incentionibus herbarumque sucis faciant medellarum miracula.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XI 3:1)
deque natura medellaque candidi et nigri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XV 1:2)
ipsum autem regem adsiduo talium medellarum usu a clandestinis epularum insidiis cavisse, quin et scientem quoque ultro et ostentandi gratia venenum rapidum et velox saepenumero hausisse, atque id tamen sine noxa fuisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XVI 4:1)
Non enim profecto ignoras legum et medellas pro moribus et pro rerum publicarum generibus ac pro utilitatum praesentium rationibus proque vitiorum quibus medendum est fervoribus mutari atque flecti neque uno statu consistere, quin, ut facies caeli et maris, ita rerum atque fortunae tempestatibus varientur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 23:1)
"Inde adeo pleni et mixti deo vates futura praecerpunt, dant cautelam periculis, morbis medellam, spem adflictis, opem miseris, solacium calamitatibus, laboribus levamentum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:14)
nam sine divino Domini perflamine summi arida terra fuit, nulli prius apta medellae:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3231)
nec defit tamen anxiis medella;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum34)
adnuit dexter Deus et secundo prosperat vultu, velut hoc salubre fidimus nobis fore, quod dicatas carpimus escas, sit bonum, supplex precor, et medellam conferat membris animumque pascat sparsus in venas cibus obsecrantum Christicolarum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium14)
mox apertis hac medella lux reducta est orbibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae17)
iam tunc docuit Pater orbis quam sit rationis egenis mordax et amara medella, cum lux animum nova vexat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti19)

SEARCH

MENU NAVIGATION