라틴어 문장 검색

Naturæ imitatio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 49:4)
sero medicina paratur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 141:2)
Ratio certe est quidam mentis aspectus qui dicitur naturæ imitatio, utSeneca in Epistolis dixit;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 27:1)
Item mortificatio, quae mortis quaedam imitatio est, explicatur, atque a multiplici utilitate similiter commendatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 1:2)
assiduitate enim atque imitatione quaedam similitudinis imago formatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:8)
Accepisti salutaria praecepta, noli negligere utilia instrumenta medicinae, quibus fibra omnis lethalis vulneris exsecatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 4:15)
Videbat enim laborantes non posse sine remedio salvari, et ideo medicinam tribuebat aegris.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:26)
Serpit malitia, vulnus augetur, ubi medicina defuerit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:14)
Noe virum justum, qui ad renovandum semen hominum relictus fuit, omnium imitationi proponendum esse;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 1:1)
dignum est, ut nos quoque describamus eum ad imitationem omnium, et requiescamus in eo ab omni istius mundi sollicitudine, quam quotidie diversis exagitationibus sustinemus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:5)
Sobrietas enim mentis, medicina est corporis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:13)
Principium enim medicinae est causas languoris incidere;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:11)
Sicut enim bonus medicus, etsi tempus medicinae non sit, tamen visitationis speculam ante praemittit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 4:4)
Quae cum inciderimus, imo cum peccata plura inciderimus etiam per scientiam (est enim naturalis quaedam etiam nostrae infirmitatis ebrietas, ut impetu delectationis feramur in vitium, sicut plerique juvenili accensi calore, aut luxuria et delectatione flammati, aut avaritiae rapti cupiditate), certe omnibus his medicina quaeratur, ut aliquis tegat hujusmodi infirmitatem suam, primum pudore quodam et verecundia;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:8)
Nam si super occentu soricis vel occursu mustelae, vel similis signi gratia consuluisset quisquam peritum, aut anile incantamentum ad leniendum adhibuisset dolorem, quod medicinae quoque admittit auctoritas, reus unde non poterat opinari delatus, raptusque in iudicium, poenaliter interibat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION