라틴어 문장 검색

Sin, quod vero propius est, vix ulla perpetua praecepta medicinalis ars recipit, idem sunt, quod ii, quos experimenta sola sustinent:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 63:1)
Hic neque concepto fetu nec semine surgit, sed pater est prolesque sibi nulloque creante emeritos artus fecunda morte reformat et petit alternam totidem per funera vitam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix9)
adspectu contenta suo non utitur hasta (nam satis est vidisse semel) primumque furentem longius in faciem saxi Pallanta reformat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia58)
4. Redditur, ecce, sermo Calliopeus inferius, quo sententialiter canitur, quanquam transumptive more poetico signetur intentum, amorem huius posse torpescere atque denique interire, nec non huius, quod corruptio unius generatio sit alterius, in anima reformari.
(단테 알리기에리, Epistolae 14:1)
Hinc diu super flumina confusionis deflevimus, et patrocinia iusti regis incessanter implorabamus, qui satellitium sevi tyranni disperderet et nos in nostra iustitia reformaret. 5.
(단테 알리기에리, Epistolae 46:3)
ut qui romani principatus imperio barbaras nationes et cives in mortalium tutamenta subegit, delirantis evi familiam sub triumphis et gloria sui Henrici reformet in melius.
(단테 알리기에리, Epistolae 62:4)
et quemadmodum in cura medicinali ante ferrum et ignem omnia experienda sunt et ad hoc ultimo recurrendum;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 30:9)
Ergo postquam in sucum cibus reformatur, hic iam iecoris cura succedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 19:1)
Dic, inquit, Disari (omnis enim situs corporis pertinet ad medici notionem, tu vero doctrinam et ultra quam medicina postulat consecutus es), dic, inquam, cur sibi communis adsensus anulum in digito qui minimo vicinus est, quem etiam medicinalem vocant, et manu praecipue sinistra gestandum esse persuasit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 7:2)
Preterea omnes transgressiones factas occasione ejusdem discordie, a Pascha anno regni nostri sextodecimo usque ad pacem reformatam, plene remisimus omnibus, clericis et laicis, et quantum ad nos pertinet plene condonavimus.
(Magna Carta 64:2)
paeoniis revocatum herbis aut medicinalibus, a Paeone medico deorum, qui Paean secundum Doricos dicitur, secundum rationem Paeon:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7691)
has tamen forcipes in medicinalibus Graeci ardiotheres appellant, quibus solent in bello vulneratis spicula extrahi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4534)
paeonium in morem medicinalem, a Paeone:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4011)
Itaque cum per universam convictus nostri et familiaritatis aetatem mea cogitatio volveretur, in illo praecipue sermone eius mentis meae resedit intentio, quo Q. Caecilium superstitiosis vanitatibus etiamnunc inhaerentem disputatione gravissima ad veram religionem reformavit.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 5:1)
"Omnia ista figmenta male sanae opinionis et inepta solacia a poetis fallacibus in dulcedinem carminis lusa a vobis nimirum credulis in deum vestrum turpiter reformata sunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION