라틴어 문장 검색

consistere in frigidis medicatisque fontibus, quales Cutiliarum Simbruinarumque sunt, salutare est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 7:7)
interior glacies quo liquefacta Noto?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIV)4)
hic tabescente solutus subsedit galea liquefactaque fulgure cuspis canduit et subitis fluxere vaporibus enses.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:150)
Propter quod et aliud tabulatum esse debebit, quo amoveantur, ne rursus nimia suffuniatione medicata sint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 20:3)
Nos quoque sic medicatam comperimus, cum ad maturitatem perducta sit, minus a curculione infestari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 11:2)
deinde exigua portione medicatur aqua, mox pari mensura mixta datur ad saturitatem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 4:3)
Sin alius languor infestat, poculo medicantur arundinis et albae spinae radicibus, quas cum ferreis pilis diligenter contudimus,admiscemus aquam pluvialem, solamque potandam pecori praebemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 7장 2:1)
Sed custodiri debet, ut ovis subiciantur herbae urticarum, quo quasi remedio medicantur, ne noceri possit excusis anserculis, quos enecant urticae, si teneros pupugerint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 7:1)
Itaque veris principio si medicatos cibos praebeas, iisdem remediis et provideripotest, ne tali peste vexentur, et cum iam laborant, sanari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 3:1)
Galbanum etiam, ut eius odore medicentur, incendi convenit, passoque et defruto vetere fessas sustinere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 7:3)
Isdem consulibus gymnasium ictu fulminis conflagravit effigiesque in eo Neronis ad informe aes liquefacta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 22장4)
Nepotatus sumptibus omnium prodigorum ingenia superauit, commentus nouum balnearum usum, portentosissima genera ciborum atque cenarum, ut calidis frigidisque unguentis lauaretur, pretiosissima margarita aceto liquefacta sorberet, conuiuis ex auro panes et obsonia apponeret, aut frugi hominem esse oportere dictitans aut Caesarem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 37장 1:1)
Is non praeceps se, sed strenuum remedium adferre tantamque vim morbi potione medicata levaturum esse promisit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 3:1)
nam magus ex matre et gnato gignatur oportet, si vera est Persarum impia religio, gratus ut accepto veneretur carmine divos omentum in flamma pingue liquefaciens.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 902)
Falsus honor iuuat et mendax infamia terretquem nisi mendosum et medicandum?
(호라티우스의 첫번째 편지, 1620)

SEARCH

MENU NAVIGATION