-
dignum est, ut nos quoque describamus eum ad imitationem omnium, et requiescamus in eo ab omni istius mundi sollicitudine, quam quotidie diversis exagitationibus sustinemus.
- (성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:5)
-
Qui esse poterant beati re vera, si magnitudine urbis despecta, quam vitiis opponunt, ad imitationem antistitum quorundam provincialium viverent, quos tenuitas edendi potandique parcissime, vilitas etiam indumentorum, et supercilia humum spectantia, perpetuo numini, verisque eius cultoribus, ut puros commendant, et verecundos.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 15:1)
-
Qui si defuerit strepitus, ad imitationem Tauricae gentis, peregrinos vociferantur pelli debere, quorum subsidiis semper nisi sunt ac steterunt, et taetris vocibus et absurdis;
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 32:2)
-
itidem alius sese parentibus quaepiam imperantibus oboedisse, et alius aliquid meditatione sua repperisse uel alterius demonstratione didicisse, alia denique ceteri commemorant.
- (아풀레이우스, 플로리다 6:15)
-
tot ille doctoribus eruditus, tot tamque multiiugis calicibus disciplinarum toto orbe haustis, uir praesertim ingenio ingenti ac profecto super captum hominis animi augustior, primus philosophiae nuncupator et conditor, nihil prius discipulos suos docuit quam tacere, primaque apud eum meditatio sapienti futuro linguam omnem coercere uerbaque, quae uolantia poetae appellant, ea uerba detractis pinnis intra murum candentium dentium premere.
- (아풀레이우스, 플로리다 15:29)
-
aeque et ipse ut in nomen eius a magistris meis adoptarer, utrumque meditationibus academicis didici, et, cum dicto opus est, inpigre dicere, et, cum tacito opus est, libenter tacere.
- (아풀레이우스, 플로리다 15:33)
-
Sed Deus, Qui est semper inspector internarum mentium, meditationum et omnium bonarum voluntatum instigator, necnon etiam, ut habeantur bona desiderata, largissimus administrator, neque enim unquam aliquem bene velle instigaret, nisi et hoc, quod bene et iuste quisque habere desiderat, largiter administraret, instigavit mentem eius interius, non extrinsecus:
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:11)
-
Coadiutores bonae meditationis suae, qui eum in desiderata sapientia adiuvare possent, quo ad concupita perveniret, quandocunque posset, acquireret;
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:13)
-
De voto quoque et proposito excellentissimae meditationis suae, quam semper inter prospera et adversa sua nullo modo praetermittere poterat, praetereundum esse hoc in loco utiliter non existimo.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 92 97:1)
-
Sed divina misericordia, quae semper innocentibus solet subvenire, impiam impiorum meditationem maxima ex parte frustrata est, quo non per omnia evenirent, sicut proposuerant.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 96 101:8)
-
His ita diffinitis, solito suo more intra semetipsum cogitabat, quid adhuc addere potuisset, quod plus placeret ad piam meditationem;
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:1)
-
Haec si prima Africa temptaret auferre, a ceteris terris imitatione digna esse deberet;
- (아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 4:1)
-
Nihil enim homines tam insociabiles reddit vitae perversitate quam illorum deorum imitatio, quales describuntur et commendantur litteris eorum.
- (아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 3:5)
-
Ita clarissimorum virorum in re publica excellentium et de re publica disputantium auctoritate Armatur nequissimos homines fieri deorum imitatione peiores, non sane verorum sed falsorum atque Actorum.
- (아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 4:6)
-
Nobis itaque cordi est neque Christianam amittere mansuetudinem neque perniciosum ceteris imitationis exemplum in illa civitate relinquere.
- (아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 6:4)