라틴어 문장 검색

alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit isque non nullis locis vado transitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 6장2)
D. Brutum adulescentem classi Gallicisque navibus, quas ex Pictonibus et Santonis reliquisque pacatis regionibus convenire iusserat, praeficit et, cum primum possit, in Venetos proficisci iubet. Ipse eo pedestribus copiis contendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 11장5)
Eodem fere tempore Caesar, etsi prope exacta iam aestas erat, tamen, quod omni Gallia pacata Morini Menapiique supererant, qui in armis essent neque ad eum umquam legatos de pace misissent, arbitratus id bellum celeriter confici posse eo exercitum duxit; qui longe alia ratione ac reliqui Galli bellum gerere coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 28장1)
Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed eius exigua est copia; aere utuntur importato. Materia cuiusque generis ut in Gallia est, praeter fagum atque abietem.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 12장5)
Hac parte Galliae pacata totus et mente et animo in bellum Treverorum et Ambiorigis insistit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 5장1)
Nam fere ventus ubique a mediterraneis regionibus veniens salubris, a mari gravis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장12)
In hoc casu per hiemem locis maritumis, per aestatem . . . mediterraneis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장45)
Nam fere uentus ubique a mediterraneis regionibus ueniens salubris, a mari grauis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 4:1)
In hoc casu per hiemem locis maritumis, per aestatem * mediterraneis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 8:7)
Nam fere ventus ubique a mediterraneis regionibus veniens, salubris;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 4:1)
per aestatem mediterraneis opus est
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 8:10)
nec te laurigeras pudeat, Gradive, secures pacata gestare manu Latiaque micantem loricam mutare toga, dum ferreus haeret currus et Eridani ludunt per prata iugales.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:6)
iam libertate reducta, quamvis emeritum peteret natura reverti numen et auratas astrorum panderet arces nutaretque oneris venturi conscius Atlas, distulit Augustus cupido se credere caelo, dum tibi pacatum praesenti traderet orbem.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:37)
ferratus lascivit apex horrorque recessit Martius et cristae pacato fulgure vernant.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:74)
tunc et pestiferi pacatum flumen Averni innocuae transistis, aves, flatumque repressit Amsanctus:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:191)

SEARCH

MENU NAVIGATION