라틴어 문장 검색

et quem in mensa per diem propinandi sibi statuit praepositum, in toro per noctem sibi fecit suppositum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 25:4)
An ignoras, quomodo poetae sine omni palliationis remedio, auditoribus nudam falsitatem prostituunt, ut quadam mellita dulcedine velut incantatas audientium aures inebrient?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:5)
Praevia igitur theatralis oratio joculatoriis evagata lasciviis, tuae puerilitati pro ferculo propinatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:7)
qui mellitae adulationis favos foras eructant;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:4)
foris mellitos adulationis compluunt imbres, intus detractionis evomunt tempestates.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:27)
Grataque vox citharae serenans gratius istis Mellitae tribuit auri convivia vocis, Quae cantus varii faciem variando colorans, Nunc lacrymas in voce parit, mentita dolorem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:3)
Et quae cum cithara discordi disputat ore, Psalterii condita favo, mellita sapore, Insonuit vox grata ferens munuscula cantus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 83:11)
Balam vero multum rogantem, et in dolo mellito ore adulantem, ut cum aliquibus de societate electis praesidium intraret ac [0522C] susciperet, et in ejus custodia fideliores, quos vellet, relinquere ordinaret, ille fere audivit et credidit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 38:3)
calamellos mellitos per plana repertos suxit populus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 73:4)
Calamellos ibidem mellitos per camporum planitiem abundanter repertos, quos vocant Zucra, suxit populus, illorum salubri succo laetatus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:7)
His ergo calamellis melliti saporis populus in obsidione Albariae, Marrae et Archas multum horrenda fame vexatus est refocillatus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:13)
Finito autem hora nona tam gravi praelio, Baldewinus in praedicta planitie remanens, tentoria fixit, eo quod fons aquae dulcis illic esset mellitique saporis calamelli quibus refocillati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:12)
Frater itaque noster, qui post me locuturus est, propinabit nobis ferculumde cibis spiritualibus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 6:6)
Non satis est tutum mellitis credere uerbis.
(ANONYMUS NEVELETI, De duabus canibus 11:12)
Pia capra michi lac dulce propinat, Me uice matris alit, me uice matris amat.
(ANONYMUS NEVELETI, De agno et lupo 29:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION