라틴어 문장 검색

demittendumque ita est, ut membranam quoque transeat, qua caro ab interiore parte finitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장10)
Huius ea pars, quae intrat, paulo longior esse debet quam quae extra, ut ultra ulteriorem membranam procedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장12)
Tum minister oras ulceris leviter diducere manibus suis vel etiam duobus hamis interiori membranae iniectis debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장11)
Sutura autem neque summae cutis neque interioris membranae per se satis proficit, sed utriusque.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장17)
et prius interior membranae sutura inicienda est sic, ut sinistra manus in dexteriore ora, in sinisteriore dextra a principio vulneris orsa ab interiore parte in exteriorem acum mittat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장20)
17 Interdum tamen vel ex ictu aliquo vel retento diutius spiritu vel sub gravi fasce interior abdominis membrana superiore cute integra rumpitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장1)
Commodissimum est autem resupinato corpore experiri manu, qua parte is tumor maxime cedat, quia necesse est ea parte rupta membrana sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장8)
tum qua rupta videbitur, immittendae scalpello duae lineae sunt, ut excisso medio interior membrana utrimque recentem plagam habeat, qui quod vetus est, sutura non coit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장10)
Loco patefacto, si qua parte membrana non novam plagam sed veterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum oras eius exulceret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장11)
oscheon Graeci, scrotum nostri vocant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장14)
Deinde, si descendit omentum, numquam in scroto tumor tollitur, sive inedia fuit, sive corpus huc illucve conversum aut aliquo modo conlocatum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장24)
interdum sic dividitur, ut in scroto exiguae reliquiae maneant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장29)
estque tum scrotum et rotundum et tactu leve:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장32)
nonnumquam autem stercore accepto vastius tumet, retroque compelli non potest, adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장36)
Integris vero membranis interdum eam partem umor distringit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장38)

SEARCH

MENU NAVIGATION