라틴어 문장 검색

Noctem illam duxit rex insomnem iussitque afferri sibi librum memorialium, annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur,
(불가타 성경, 에스테르기, 6장1)
Dominus, Deus exercituum: Dominus memoriale eius.
(불가타 성경, 호세아서, 12장6)
Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani.
(불가타 성경, 호세아서, 14장8)
Et corona erit Helem et Thobiae et Iedaiae et Hen filio Sophoniae memoriale in templo Domini.
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장14)
Et hoc est rescriptum epistulae, quam rescripserunt in tabulis aereis et miserunt in Ierusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장22)
epistulae quoque eius ad senatum extant, quas primum uidetur ad paginas et formam memorialis libelli conuertisse, cum antea consules et duces non nisi transuersa charta scriptas mitterent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 6:1)
Cumque pectoris sui cellarium his opibus locupletarit, mandet memoriae Prophetas et Heptateuchum et Regum ac Paralipomenon libros Hesdraeque et Hester volumina, ut ultimum sine periculo discat Canticum Canticorum, ne, si in exordio legerit, sub carnalibus verbis spiritalium nuptiarum epithalamium non intellegens vulneretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:7)
ex hoc et Saturnalia, ut essent memorialia vitae quam Saturnus docuerat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3198)
Circa lucem discurritur, pueri vocantur, cellarii, coqui tumultuantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 16:1)
quod dum fieret, tantae flagrantia suauitatis ab imis ebulliuit, ut cunctis, qui adstabant, fratribus ac sororibus, quasi opobalsami cellaria esse uiderentur aperta.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII. 1:8)
te facio cellarium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2196)
ut tu ipse me dixisse delices, post sagina ego eiciar cellaria, ut tibi, si promptes, alium subpromum pares.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 260)
cura penum strvere inter penum et cellarium hoc interest, quod cellarium est paucorum dierum, unde et in cellam dicitur imperatum frumentum, penus vero temporis longi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7034)

SEARCH

MENU NAVIGATION