라틴어 문장 검색

Tum mihi Catulus 'Si te' inquit 'Luculli oratio flexit, quae est habita memoriter accurate copiose, taceo neque te quo minus si tibi ita videatur sententiam mutes deterrendum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 85:5)
Hoc experimentum recitavi memoriter.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 107:1)
an vere, tu facillime iudicabis, qui tam memoriter tenes omnes, ut conferre cum hac dum hanc solam legis possis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 11:2)
Ac memoriter.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 323)
primus esses memoriter Progeniem vestram usque ab avo atque atavo proferens.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 3125)
eo quidam exordium in duas dividunt partes, principium et insinuationem, ut sit in principiis recta benevolentiae et attentionis postulatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 51:1)
quae quia esse in turpi causae genere non possit, insinuatio surrepat animis, maxime ubi frons causae non satis honesta est, vel quia res sit improba vel quia hominibus parum probetur, aut si facie quoque ipsa premitur vel invidiosa consistentis ex diverso patroni aut patris vel miserabili senis, caeci, infantis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 51:2)
his etiam de causis insinuatione videtur opus esse, si adversarii actio iudicum animos occupavit, si dicendum apud fatigatos est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 57:1)
quia tamen eius humanitas ad insinuationem sui reseratis cordis ianuis, quae de semet ipsa proferetur secreta humanis mentibus inspiratione clementer infundit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X.6)
Insiste ergo, gloriosa filia, et summis conatibus duritiam cordis ipsius religiosa diuinorum praeceptorum insinuatione mollire summopere dematura;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 2:1)
Exsurgens autem a somno, cuncta, quae dormiens cantauerat, memoriter retinuit, et eis mox plura in eundem modum uerba Deo digni carminis adiunxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:18)
hic quidem certe quae illic sunt res gestae memorat memoriter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1381)
ut memoriter me Sauream vocabat atriensem!
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 226)
Em istuc si potes memoriter meminisse, inest spes nobis in hac astutia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 176)
Meministis memoriter, servastis me.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 154)

SEARCH

MENU NAVIGATION