라틴어 문장 검색

Valerium Catullum, a quo sibi uersiculis de Mamurra perpetua stigmata imposita non dissimulauerat, satis facientem eadem die adhibuit cenae hospitioque patris eius, sicut consuerat, uti perseuerauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 73장 1:4)
Multa praeterea specie grauitatis ac morum corrigendorum, sed et magis naturae optemperans, ita saeue et atrociter factitauit, ut nonnulli uersiculis quoque et praesentia exprobrarent et futura denuntiarent mala:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 59장 1:1)
uersiculi imperante mox eo diuulgati apud hibernas legiones procreatum indicant:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 1:8)
uersiculorum quoque fidem eadem haec eleuant et eo facilius, quod ii sine auctore sunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 5:2)
Atellan[i]ae poetam ob ambigui ioci uersiculum media amphitheatri harena igni cremauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 4:4)
Pedicabo ego vos et irrumabo, Aureli pathice et cinaede Furi, qui me ex versiculis meis putastis, quod sunt molliculi, parum pudicum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 161)
nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est, qui tum denique habent salem ac leporem, si sunt molliculi ac parum pudici et quod pruriat incitare possunt, non dico pueris, sed his pilosis, qui duros nequeunt movere lumbos.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 162)
scribens versiculos uterque nostrum ludebat numero modo hoc modo illoc, reddens mutua per iocum atque vinum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 502)
'hiscine versiculis speras tibi posse doloresatque aestus curasque gravis e pectore pelli?
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장60)
atque ego cum graecos facerem, natus mare citra,versiculos, vetuit me tali voce Quirinuspost mediam noctem visus, cum somnia vera:
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장19)
Ilico obmutui et inter verbera - nam caedi me iusserat - conscientiae magis igne torquebar illum mecum versiculum reputans:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:13)
Solent lascivi et comptuli iuvenes blandimentis, affabilitate, munusculis aditum sibi per nutrices ad alumnas quaerere et, cum clementer intraverint, de scintillis incendia concitare paulatimque proficere ad inpudentiam et nequaquam posse prohiberi illo in se versiculo conprobato:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:15)
Hos Platonis versiculos, quorum magis venustatem an brevitatem mireris incertum est, legisse me memini in Latinum tanto latius versos quanto solet nostra quam Graecorum lingua brevior et angustior aestimari:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 16:2)
Versiculos in me narratur scribere Cinna.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, IX1)
Haec tibi, non alia, est ad cenam causa vocandi, Versiculos recites ut, Ligurine, tuos.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, L1)

SEARCH

MENU NAVIGATION