라틴어 문장 검색

sed ante alias dilexit Marci Bruti matrem Seruiliam, cui et proximo suo consulatu sexagiens sestertium margaritam mercatus est et bello ciuili super alias donationes amplissima praedia ex auctionibus hastae minimo addixit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 50장 2:1)
stren[u]am in Capitolio etiam absenti, ex qua summa pretiosissima deorum simulacra mercatus uicatim dedicabat, ut Apollinem Sandaliarium et Iouem Tragoedum aliaque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 57장 1:6)
commentarios ad matris fratrumque suorum causas pertinentis, ne cui postmodum delatori aut testi maneret ullus metus, conuectos in forum, et ante clare obtestatus deos neque legisse neque attigisse quicquam, concremauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 4:3)
hunc Sporum, Augustarum ornamentis excultum lecticaque uectum, et circa conuentus mercatusque Graeciae ac mox Romae circa Sigillaria comitatus est identidem exosculans.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 28장 2:1)
qui tamen apud exercitum mansit, vehiculo convecto, quoniam equo insidere, prae debilitate, haud poterat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.60)
Scaphas omnes et navigia, quae ad ripas fluminis Delawariensis deligatae sunt, colligi et custodiri jussit, impedimentaque et omnem belli apparatum trans flumen convexit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.40)
Si proprium est quod quis libra mercatus et aere est,quaedam, si credis consultis, mancipat usus,qui te pascit ager, tuus est, et uilicus Orbi, cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,te dominum sentit.
(호라티우스의 두번째 편지, 283)
''o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi, thesauro invento qui mercennarius agrumillum ipsum mercatus aravit, dives amicoHercule!
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장7)
et quae cumque magis condenso conciliatu exiguis intervallis convecta resultant, indupedita suis perplexis ipsa figuris, haec validas saxi radices et fera ferri corpora constituunt et cetera genere horum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 3:7)
Rutilius scribit Romanos instituisse nundinas, ut octo quidem diebus in agris rustici opus facerent, nono autem die intermisso rure ad mercatum legesque accipiendas Romam venirent, et ut scita atque consulta frequentiore populo referrentur, quae trinundino die proposita a singulis atque universis facile noscebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 34:1)
Sed, ut minus miremur accipenserem gravi pretio taxari solitum, Asinius Celer, vir consularis, ut idem Sammonicus refert, mullum unum septem milibus nummum mercatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 9:1)
Rustica mercatus multis sum praedia nummis:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, V1)
Iugera mercatus prope busta latentis agelli Et male compactae culmina fulta casae, Deseris urbanas, tua praedia, Pannyche, lites Parvaque, sed tritae praemia certa togae.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXII1)
moris enim erat, ut de pecunia publica Phoenices misso a rege auro de peregrinis frumenta conveherent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3636)
ut e contra Terentius nisi eo ad mercatum venio, pro 'eo'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3752)

SEARCH

MENU NAVIGATION