라틴어 문장 검색

Qui dixerunt: " Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere ".
그들이 “‘이혼장을 써 주고 아내를 버리는 것’을 모세는 허락하였습니다.” 하고 대답하였다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 10장4)
sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam tuam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum".
그런데 창녀들과 어울려 아버지의 가산을 들어먹은 저 아들이 오니까, 살진 송아지를 잡아 주시는군요.’ (불가타 성경, 루카 복음서, 15장30)
Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Absit!
여러분의 몸이 그리스도의 지체라는 것을 모릅니까? 그런데 그리스도의 지체를 떼어다가 탕녀의 지체로 만들 수 있겠습니까? 결코 그럴 수 없습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 6장15)
An nescitis quoniam, qui adhaeret meretrici, unum corpus est? " Erunt enim, inquit, duo in carne una ".
아니면, 탕녀와 결합하는 자는 그와 한 몸이 된다는 것을 모릅니까? “둘이 한 몸이 된다.”는 말씀이 있습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 6장16)
Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores cum pace.
믿음으로써, 창녀 라합은 정탐꾼들을 평화로이 맞아들였기에, 순종하지 않은 자들과 함께 망하지 않았습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 11장31)
Similiter autem et Rahab, meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens?
마찬가지로 창녀 라합도 심부름꾼들을 맞아들이고 또 그들을 다른 길로 내보냈을 때에 실천으로 의롭게 된 것이 아닙니까? (불가타 성경, 야고보 서간, 2장25)
Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum dicens: " Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas,
저마다 대접을 가진 그 일곱 천사 가운데 하나가 나에게 와서 말하였습니다. “이리 오너라. 큰 물 곁에 앉아 있는 대탕녀에게 내릴 심판을 너에게 보여 주겠다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 17장1)
Et dicit mihi: " Aquae, quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi et turbae sunt et gentes et linguae.
천사가 또 나에게 말하였습니다. “네가 본 물, 곧 탕녀가 그 곁에 앉아 있는 물은 백성들과 군중들과 민족들과 언어들이다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 17장15)
quia vera et iusta iudicia eius; quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius! ".
과연 그분의 심판은 참되고 의로우시다. 자기 불륜으로 땅을 파멸시킨 대탕녀를 심판하시고 그 손에 묻은 당신 종들의 피를 되갚아 주셨다.” (불가타 성경, 요한 묵시록, 19장2)
interrogavit homines loci illius: " Ubi est meretrix, quae sedebat in Enaim in via? ". Respondentibus cunctis: " Non fuit in loco isto meretrix ",
그가 그곳 사람들에게 “에나임 길 가에 있던 신전 창녀가 어디 있습니까?” 하고 묻자, “여기에는 신전 창녀가 없습니다.” 하고 대답하였다. (불가타 성경, 창세기, 38장21)
"Cicero, inquit, rogatus ab Hyrtio ut post repudium Therentie sororem eius duceret omnino facere supersedit, dicens non posse se et uxori et philosophie operam pariter dare.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:19)
Occidentales vero sunt meretrices quae vix aliquem amant nec ab aliquo probo inveniuntur amari, et merito quia, quum in occidente ipsarum reperiatur habitatio sita, igneus amoris radius ab oriente ad illas usque pervenire non potest.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 16:6)
Mulier enim quum in ipsa maritali susceptione sit a viro credita virgo, corruptionis veritate comperta proprio semper odiosa marito et ei contemptibilis permanebit, ob quam causam sequitur repudii summa iniquitas et divortii causa perennis, et sic in immensum mulieris infamia crescit, et contumeliosa cunctis exsistit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 21:5)
Praeterea meretrix raro se alicui concedere consuevit nisi primo fuerit muneris susceptione gavisa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 12장: 창녀의 사랑 1:2)
nam talia meretricum consuevit fallacia cogitare, quae in cunctis suis actibus atque sermonibus sunt expositae falsitati et omnia in cordis duplicitate confingunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 15:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION